Aperire sectionem principem

Societas Ethica Aedium Conwayanarum

Aedes Conwayanae, nunc numeratae 25 Red Lion Square Londinii WC1R 4RL.
Postica pars interior Cappellae Loci Meridiani Finsburgi siti. Photographema circa 1870.
Pagina titularis editionis Ethical Record Decembri 2012, periodici Conway Hall Ethical Society.
Invitatio ad inaurgurationem Aedium Conwayanarum, in Quadrato Leonis Rubri, Die Lunae, 23 Septembris 1929.
Bibliotheca Aedium Conwayanarum, cum comico Robino Ince.

Societas Ethica Aedium Conwayanarum (Anglice Conway Hall Ethical Society), olim Societas Ethica Loci Meridiani, in Aedibus Conwayanis Londinii condita, habetur veterrima organizatio cogitationis libera in orbe terrarum exstans et sola societas ethica in Britanniarum Regno reliqua. Humanismum saecularem nunc suadet, et pars est Unionis Humanisticae et Ethicae Internationalis.

HistoriaRecensere

Societas anno 1793 in congregatione nonconformistarum Philadelphiani vel Universalistae appellatorum orta est. Gulielmus Johnson Fox eorum clericus anno 1817 factus est. Anno 1824, congregatio cappellam Loco Meridiano aedificavit, Finsburgi in districtu Londinii medii sito.[1]

Anno 1929, congreatio novum praedium aedificavit, Aedes Conwayanas , in 37 (nunc 25 numerato) Quadrato Leonis Rubri, in Bloomsbury propinquo, in situ conducti, olim officinae Iacobi Perri, fabricatoris calamorum et atramentorum. Prius nomen, Societas Ethica Loci Meridiani, usque ad 2012 retentum est.

Aedes Conwayanae appellantur ex Moncure D. Conway, abolitionista Americano qui societatem a 1864 ad 1885 et iterum a 1892 ad 1897 duxit, cum ultra Unitarianismum moveret. Conway intercapedinem sui muneris in Civitatibus Foederatis degit, biographiam Thomae Paine scribens. Anno 1888, nomen societatis a Societate Religiosa Loci Meridiani ad Societatem Ethicam Loci Meridiani mutatum est, Stanton Coit duce. Anno 1950, societas se cum Unione Ethica consociavit. Anno 1969, sodales congregationis de alia mutatione nominis disceptabant---disceptatio quam Colin Campbell sociologus dixit finem motus ethici in Anglia significavisse.[2]

Mense Novembri 2012, nomen ad Societatem Ethicam Aedium Conwayanarum mutatum est. Proximo Novembri Elizabetha Lutgendorff praeses consilii generalis aedium Conwayanarum creata est, praeses iuvenissimus in historia societatis.

Die 1 Augusti 2014 societas rite facta est Organizatio Incorporata Eleemosynaria, nova re eleemosynaria praedita: "Promotio studii, investigationis, et nis apud principia ethica humanistica."[3] Quod in loco prioris rei substitutum est: "Studium et disseminatio principiorum ethicorum culturaque sententiae religiosae rationalis."[4]

AedificiumRecensere

Aedificium Aedes Conwayanae appellatum a Friderico Mansford designatum est. Auditorium principale 300 spectatores, cum 180 in pinacotheca, tenere potest. Supra proscaenium, verba To Thine Own Self Be True ('Sibi Verus Esto', sententia Polonii in ludo Hamlet Shakesperii legi possunt.

Acroasis Memorialis ConwayanaRecensere

Acroasis Memorialis Conwayana a societate anno 1910 coepta est ad Moncure D. Conway honorandum, qui anno 1907 mortuus erat. "The Task of Rationalism" ('Pensum rationalismi'), prima acroasis, a Ioanne Russell habita est. Inter oratores fuerunt Bertrandus Russell, Stanton Coit, Iosephus Needham, Iacobus Bronowski, Margarita Knight, Haroldus Blackham, Fenner Brockway, David Starkey, Bernardus Crick, A. C. Grayling, et Roger Penrose. Nullae acroases habitae sunt annis 1958, 1959, 1961, 1962, 1963, 1964, 1965, 1966.[5] "Things I Never Knew About My Father" ('Res de patre meo quas numquam scivi'), Acroasis Memorialis Conwayana anni 2014, a Lisa Jardine die 26 Iunii 2014 habita est, quae documenta tractavit a MI5 conservata de patre Iacobo Bronowski, qui enimvero acroasem memorialem sexaginta annos ante habuerat.

BibliothecaRecensere

Bibliotheca et Archiva Humanista in Aedibus Conwayanis curata sunt primus sui generis fons in Europa et sola bibliotheca in Britanniarum Regno congeriei rerum humanisticarum dicata.[6]

Sodales praecipui (praeteriti et praesentes)Recensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Jeaneane D. Fowler, Humanism: beliefs and practices (Sussex Academic Press, 1999), 27.
  2. Colin Campbell, Towards a Sociology of Irreligion (Londinii: Macmillan Press, 1971).
  3. Anglice: "The advancement of study, research and education in humanist ethical principles."
  4. Anglice: "The study and dissemination of ethical principles and the cultivation of a rational religious sentiment."
  5. De acroasibus, conwayhall.org.uk.
  6. Situs publicus Aedium Conwayanarum, conwayhall.org.uk.

BibliographiaRecensere

  • Conway, Moncure Daniel. 1894. Centenary History of the South Place Society: Based on Four Discourses Given in the Chapel in May and June, 1893. Londinii et Edimburgi: Williams and Norgate.
  • MacKillop, Ian. 1986. The British Ethical Societies. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521266726.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aedes Conwayanas spectant.