Aperire sectionem principem
Felix Adler, conditor motus ethici.
Aedificia Societatis Culturae Ethicae (album, dextra parte) et Scholae Culturae Ethicae (rubrum, sinistra).

Motus ethicus, qui etiam cultura ethica appellari potest, est educandi consilium ethicum et religiosum, quod Felici Adler (1851–1933) attribui solet.[1] Singulae organizationes capitulares plerumque societates ethicae appellantur, quamquam eorum nomina societatem ethicam, societatem culturae ethicae, societatem pro cultura ethica, societatem humanisticam ethicam, vel alias variationes materiae ethicae comprehendere possunt.

Fundatur cultura ethica notione se secundum principia ethica gerere vitae explentis et significantis sine qua non esse, et mundi omnibus boni ficti. Exercitatores culturae ethicae ad sese adiuvant ut suas vitas meliores faciant et bona in mundo facere conantur.[2]

Unio Ethica Americana est foederatio ex circa viginti quinque societatibus ethicis in Civitatibus Foederatis constans, motum culturae ethicae repraesentans, una ex organizationibus conditoribus Unionis Humanisticae et Ethicae Internationalis.

Albertus Einstein culturam ethicam suasit. Festo die anniversario septuagensimo quinto Societatis Neoeboracensis pro Cultura Ethica notavit notionem culturae ethicae suam informationem rerum pretiosissimarum et durabilissimarum in idealismo religioso digerere. Humanitatem, arguit, ut supersit, talem fidem egere. Dixit, "Sine 'cultura ethica', salus ab humanitate abest."[3][4]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Kraut 1979.
  2. Stuart C. Brown et Diané Collinson, "Adler," Biographical dictionary of twentieth-century philosophers, 7.
  3. Anglice: "Without 'ethical culture' there is no salvation for humanity."
  4. Ericson, Edward L. The Humanist Way: An Introduction to Ethical Humanist Religion. The American Ethical Union .

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad culturam ethicam spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad culturam ethicam spectant.