Ricardus I (natus Oxoniae die 8 Septembris 1157; mortuus die 6 Aprilis 1199), "cor leonis" cognominatus, fuit filius regis Henrici II uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Patre mortuo, fuit rex Angliae et dux Normannorum ab anno 1189 usque ad mortem. Ut cruce signatus particeps fuit tertiae expeditionis sacrae annis 1190, 1191, 1192. Guidonem de Luziniano ut dominum Cypri statuit. A Leopoldo V, Duce Austriae, die 20 Decembris anno 1192, post controversiam inter Tertiam expeditionem sacram, Ricardus in vincula castri Tiernstainensis coniectus est. In Europam regrediens captivus Leopoldi V, duci Austriae, fuit et postea imperatoris Henricus VI. Fuit et poeta linguae Occitanae. Temporibus Ricardi regis sepulchrum regis Arthuri Glastoniae repertum esse praetenditur eo loco quem rex ipse Henricus II iam indicaverat.

Wikidata Ricardus I (rex Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus I (rex Angliae): imago
Ricardus I (rex Angliae): imago
Nativitas: 8 Septembris 1157; Oxonia
Obitus: 6 Aprilis 1199; Caluca
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Henricus II; Alienora
Coniunx: Berengaria
Proles: Philip of Cognac, Fulk (?)
Familia: Plantagenistae

Memoria

Sepultura: Fons Ebraldi
Ricardus I. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r

Ricardus in matrimonium duxit Berengariam filiam Sancii VI regis Navarrae. A Petro Basilio vulneratus mortuus sine prole est; Calucae in provincia Lemovicensi sepultus est Fonte Ebraudi.

Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Gaufridus comes, Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Fontes de vita et regno Ricardi I

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702