Quattuor equites apocalyptici
Quattuor equites apocalyptici[1] sive brevius equites apocalyptici[2] sunt quattuor figurae symbolicae in Apocalypsi Ioannis 6:1-8 descriptae. In hoc ultimo Novi Testamenti libro Ioanni scriptori ostenditur Deus in throno sedens cum viginti quattuor seniores in thronis sedentes. Deus in dextra habebat librum septem signaculis clausum quem nemo nisi Agnus (ἀρνίον) — quo nomine Iesus Christus in Apocalypsi saepissime appellatur — dignus sit aperire. In capitulo 6 Agnus signacula aperire incipit. Primis sigillis apertis quattuor equites accersuntur suo quisque equo vecti.
Equi et equites
recensereIn hac visione, quam Iesus Ioanni transmittit, equi inter se colore differunt, itemque equitibus sua cuique armatura est. Constat equorum colores et equitum habitum fortuitos non esse sed vim symbolicam habere. At de interpretatione ambigitur.
Inter Christianos constat Biblia Sacra plena esse prophetiarum, e quibus aliae iam ad litteram impletae sunt, aliae autem nondum. Interpretatione prophetali quattuor illi equites apocalyptici dicuntur futurum tribulationis tempus portendere. Alia interpretandi ratio in eo posita est, ut equites apocalyptici ad res saeculo primo tantum gestas referantur. Tali interpretatione contemporali id agitur, ut equites illi cum certis eventibus contemporaneis coniungantur. Quae ratio facile — quatenus adventus secundus Iesu manet — etiam in novas rerum temporumque contextus quadrare videtur, quo fieri potest, ut nulla inter theologiam et politicam quotidianam differentia iam animadvertatur. Praesertim colores equorum invitaverunt interpretationes arbitrarias — sicut: equum rufum communismum significare[3] — de quibus dubium est, utrum de prophetice an politice dicto agatur.
Victor equo albo vectus
recensereκαὶ εἶδον ὅτε ἤνοιξεν τὸ ἀρνίον μίαν ἐκ τῶν ἑπτὰ σφραγίδων, καὶ ἤκουσα ἑνὸς ἐκ τῶν τεσσάρων ζῴων λέγοντος ὡς φωνὴ βροντῆς, ἔρχου. καὶ εἶδον, καὶ ἰδοὺ ἵππος λευκός, καὶ ὁ καθήμενος ἐπ᾽ αὐτὸν ἔχων τόξον, καὶ ἐδόθη αὐτῶ στέφανος, καὶ ἐξῆλθεν νικῶν καὶ ἵνα νικήσῃ.– Apocalypsis Ioannis 6:1-2Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “ Veni ”. Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret.
Qui equo albo vehitur et calamitosis equitibus in seriem nectis praeest, variis modis cognitus et expositus est.[4] In capite habet coronam triumphalem,[5] et equus albus insigne victoris triumphantis est.[6] Etiam Arcum habet — telum quo longe conlineari potest — indicium victoriae futurae quam expugnationibus longe lateque factis consecuturus est. Sunt qui ex arcu concludant agi de Parthis,[7] quippe qui arcubus nobiles essent, aut de Romanis antiquis, quippe qui suos fines victoriis extenderent. Hae sunt interpretationes contemporales — velut si Ioannes suae aetatis eventus hac imagine indicare velit.
At ex iis, qui equitibus apocalypticis exponendis operam dederunt, plerique interpretationem prophetalem adpetiverunt. Quaesitum ergo est, eques primus quis sit. Etiam hic opiniones variant. Iraenaeus, scriptor ecclesiasticus saeculi II, fuit qui primus dixit hunc sagittarium coronatum esse Iesum Christum[8] Similiter interpretati sunt commentatores mediaevales sicut Beda Venerabilis et Albertus Magnus,[9] itemque multi theologi recentioris et modernae aetatis.[10] At apud recentiores qui equitem primum scriptis pertractaverunt, plus plusque, num vero de Iesu Christo hic agatur, in dubium venit. Haec enim sunt in versiculo 6.8: data est illis (sc. equitibus) potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae. Quae cum ita sint, non tres subsequi tantum equites sed omnes quattuor malo inservire videntur, nam primus eques, quamquam per coronam, arcum, equum album victor intellegitur, Christi simulator antichristus esse videtur.[11]
Bellator equo rufo vectus
recensereκαὶ ὅτε ἤνοιξεν τὴν σφραγῖδα τὴν δευτέραν, ἤκουσα τοῦ δευτέρου ζῴου λέγοντος, ἔρχου. καὶ ἐξῆλθεν ἄλλος ἵππος πυρρός, καὶ τῶ καθημένῳ ἐπ᾽ αὐτὸν ἐδόθη αὐτῶ λαβεῖν τὴν εἰρήνην ἐκ τῆς γῆς καὶ ἵνα ἀλλήλους σφάξουσιν, καὶ ἐδόθη αὐτῶ μάχαιρα μεγάλη.– Apocalypsis Ioannis 6:3-4Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “ Veni ”. Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.
Equiti secundo datus est gladius magnus (μάχαιρα μεγάλη), per quem bellum intellegi inter omnes constat.[12] Graecum machaera (μάχαιρα) redditum est gladio, cui quidem sensus latior est, nam machaera brevem ac curvatum gladium significabat. Itaque quaeritur, gladius magnus qualem magnitudinem significet. Vix de magnitudine mensurabili hic agitur sed potius de efficacitate, de eo quod gladius ille efficere valet.[13] Quo de bello agatur variae sunt opiniones. Sunt qui hunc locum ad Matthaeum 24:6-7 referant: Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. [...] Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca. Sunt etiam qui his verbis, ut invicem se interficiant, multum tribuentes putent hic de bello civili agi.
Quod ad colorem rufum (Graece πυρρός) equi attinet, multae translationes modernae sensu etymologico adiectivi Graeci nituntur; constat enim pyrrhum a nomine q.e. πῦρ 'ignis' deductum esse; itaque ἵππος πυρρός in nonnullis linguis ut 'equus igneus' reddi solet.[14] Qua opinione adducti paene omnes putaverunt hoc colore "igneo" incendia caedesque belli indicari,[15] sed hoc nimium argute cogitatum esse videtur, nam constat et πυρρόν et rufum praecipue ad capillorum et vellerum colorem referri. Quae cum ita sint, veri simile est rufum hoc loco nullo firmo vinculo notionali cum bello coniunctum esse, immo solum ad equi spadicis pellem referri.
Trutinator equo nigro vectus
recensereκαὶ ὅτε ἤνοιξεν τὴν σφραγῖδα τὴν τρίτην, ἤκουσα τοῦ τρίτου ζῴου λέγοντος, ἔρχου. καὶ εἶδον, καὶ ἰδοὺ ἵππος μέλας, καὶ ὁ καθήμενος ἐπ᾽ αὐτὸν ἔχων ζυγὸν ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ. καὶ ἤκουσα ὡς φωνὴν ἐν μέσῳ τῶν τεσσάρων ζῴων λέγουσαν, χοῖνιξ σίτου δηναρίου, καὶ τρεῖς χοίνικες κριθῶν δηναρίου· καὶ τὸ ἔλαιον καὶ τὸν οἶνον μὴ ἀδικήσῃς.– Apocalypsis Ioannis 6:5-6Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “ Veni ”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “ Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris ”.
Thanatos ('Mors') equo pallido vectus
recensereκαὶ ὅτε ἤνοιξεν τὴν σφραγῖδα τὴν τετάρτην, ἤκουσα φωνὴν τοῦ τετάρτου ζῴου λέγοντος, ἔρχου. καὶ εἶδον, καὶ ἰδοὺ ἵππος χλωρός, καὶ ὁ καθήμενος ἐπάνω αὐτοῦ ὄνομα αὐτῶ [ὁ] θάνατος, καὶ ὁ ᾅδης ἠκολούθει μετ᾽ αὐτοῦ· καὶ ἐδόθη αὐτοῖς ἐξουσία ἐπὶ τὸ τέταρτον τῆς γῆς, ἀποκτεῖναι ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν λιμῶ καὶ ἐν θανάτῳ καὶ ὑπὸ τῶν θηρίων τῆς γῆς.– Apocalypsis Ioannis 6:7-8Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “ Veni ”. Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae.
Notae
recensere- ↑ Andreas Kunadus, Quatuor equites apocalyptici, Wittenbergae 1694.
- ↑ Christophori Schraderi Tabulae chronologicae, 1745, p.33
- ↑ Baxter (1986: cap. 3).
- ↑ Allo (1921: 78-85) et Mounce (1997: 140-143) opinionum multitudinem enumerat et inlustrant.
- ↑ Gell., Noct.Att. 5.6.5.
- ↑ Serv. in Aen. 4.543 qui autem triumphat, albis equis utitur quattuor et senatu praeeunte in Capitolio de tauris sacrificat; Titus Livius 5.23.5 & 5.28.1; cf. Suet. Nero 25.1.
- ↑ Et quidem de Vologeso I, rege Parthorum (Mounce 1997: 140).
- ↑ Irenaeus, Adv.haer. 4.21.3. Allo (1921: 78) alios quoque veteres, sicut Victorinum Poetovionensem (In Apocalypsin 6.1-2) et Andream Caesariensem, adfert.
- ↑ Allo (1921: 79).
- ↑ Bossuet (1690: 61; Allo (1921: 78-85); Considine (1944); Hodges (1962); Rissi (1964: 407); Chilton (1987: 186).
- ↑ Lenski (1963: 221); Flegg (1999: 90-91).
- ↑ Cf. Matthaeum 10:34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium (Μὴ νομίσητε ὅτι ἦλθον βαλεῖν εἰρήνην ἐπὶ τὴν γῆν· οὐκ ἦλθον βαλεῖν εἰρήνην ἀλλὰ μάχαιραν).
- ↑ Cf. Lenski (1963: 225).
- ↑ Sicut Angl. fiery; Theod. feuerrot; Franc. rouge feu; Ital. rosso fuoco; Fin. tulipunainen; Suec. eldröd; etc.
- ↑ Sicut dicit Lenski (1963: 223): "πυρρός, the color of fire, "fire-red," is regarded as the symbol of war and bloodshed and the incendiarism of war."
Bibliographia
recensere- Allo, Ernest-Bernard (1921) L'Apocalypse, Paris: Lecoffre.
- Baxter, Irvin (1986) A Message for the President. Endtime, Inc.
- Bossuet, Jacques Bénigne (1690) L'Apocalypse avec une explication.
- Chilton, David (1987) The Days of Vengeance. Fort Worth: Dominion.
- Considine, S.J. (1944) The rider on the white horse. Catholic Biblical Quarterly 6: 406-422.
- Flegg, Columba Graham (1999) An Introduction to Reading the Apocalypse. St Vladimir's Seminary Press.
- Hodges, Zane C. (1962) The first horseman of the Apocalypse. Bibliotheca Sacra 119: 324-334.
- Lenski, Richard C. H. (1963) The Interpretation of St. John's Revelation. Minneapolis: Augsburg.
- Mounce, Robert H. (1997) The Book of Revelation. New International Commentary on the New Testament. Grand Rapids, Michigan: Eerdmans.
- Rissi, Mathias (1964) The rider of the white horse. Interpretation 18:
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad quattuor equites apocalypticos spectant. |