Brennus mons
Brennerus[1] seu Brennus[2] sive apud plures Pyrenaeus mons[3] (Theodisce Brennerpass) in Alpibus situs est inter Austriam et Italiam (ab usque bello orbis terrarum I) sive inter Pontem Aeni et Bauzanum. Altitudo est 1374 metrorum. Omnium ergo transituum in culmine Alpium demissimus est.
Brennus mons | |
---|---|
Brennerpass – Passo di Brennero | |
Ferrivia ex parte Italiana | |
Altitudo supra mare metris | 1374 |
Terra | Inter Austriam et Italiam |
Regio | Inter Tyrolum septentrionalem et Tirolum Meridionale vel Altam Athesiam |
Oppida | Inter Pontem Aeni et Bauzanum |
Coordinata geographica | 47° 0′ 12″ Sept., 11° 30′ 27″ Ort. |
Ibi statio ferriviaria est. Commeatui inter Europaeam septentrionalem et meridionalem maximi momenti est. Ibi portorium solvendum est illis qui autocineto ex Italiana parte autostrada uti velint vel ex Austriaca parte Autobahn. Quae via etiam autovia Brennerensis appellata est. Sed etiam nulla impensa viis nationalibus uti potes.
De nomine
recensere"Vide eum, Rer. Germ. l. 3. com Notis Cl. Ottonis ICti. Baudrand. Der Gross Verner German. le Grand Brenner Gall. pars est Alpium Tridentinarum, inter Oenipontem ad Boream et Bolzanum ad Meridiem versus fontes Athesis fluv. Huius praeterea meminêre Appian. Seneca, Consol. ad Helv. c. 6. Dionysius Philargyrus in Virgil. Georg. l. 4. Brennum vocat." [4]
Notae
recensere- ↑ "Sunt tamen qui Pyrenaeos montes Brennerum volunt esse, apud Brixentes, quibus adsentior" (p. 191 apud Google Books); "unweit Änipons im Norden des Brennerus Mons" (p. 4 apud Google Books)
- ↑ "Brenner, Brennus mons" (p. 98 apud Google Books)
- ↑ "Pyrenaeus mons, Brennus mons, Pyrendum, Pyrene mons, Pyricaeus mons, Pyrius mons: Brenner" in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Hofmann de nomine "Pyrenaei montis"
Bibliographia
recensere- "Alpes: Passes of the Alps. Per Alpes Rhaeticas or Tridentinas" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Brennum spectant. |
Arula • Avicula mons • Bernina • Brennus mons • Falsi Regis transitus • Iovis iugum • Iulius mons • Lucus Magnus • Meloius mons • Mons Sancti Gothardi • Novena • Porta Magni Sancti Bernardi • Sempronius mons • Septimus mons • Thonalis transitus • Urigae transitus • Ursus mons | |