Vide etiam paginam fere homonymam: Brennus mons.

Pyrenaei montes,[1] seu Pyrenaeus saltus,[2] poëtice Pyrene[3] (Hispanice Pirineos, Francice Pyrénées, Catalane Pirineus, Vasconice Pirinioak et Auñamendiak), sunt montes in Europa meridio-occidentali qui fines naturales inter Franciam et Hispaniam sunt. Quorum altissimus, altitudine circa 3400 metrorum supra maris aequor, Picus Aneti appellatur. Pyrenaei sunt pars longissimorum montium perpetuorum qui usque ad Himalaiam decurrunt.?

Pyrenaei medii.
Topographica Pyrenaeorum tabula.
Forma civitatum regionumque iuxta Pyrenaeos.

Herodotus, antiquissimus de hoc nomine auctor, non montem sed urbem Pyrenen commemorat. Montes nomen suum e Pyrene mythica cepisse, filia Bebrycis, ab Hercule amata, in his montibus sepulta, canit Silius Italicus:

Pyrene celsa nimbosi verticis arce
divisos Celtis late prospectat Hiberos
atque aeterna tenet magnis divortia terris.
nomen Bebrycia duxere a virgine colles,
hospitis Alcidae crimen, qui, sorte laborum
Geryonae peteret cum longa tricorporis arva,
possessus Baccho saeva Bebrycis in aula
lugendam formae sine virginitate reliquit
Pyrenen, letique deus, si credere fas est,
causa fuit leti miserae deus. edidit alvo
namque ut serpentem patriasque exhorruit iras,
confestim dulces liquit turbata penates.
tum noctem Alcidae solis plangebat in antris
et promissa viri silvis narrabat opacis,
donec maerentem ingratos raptoris amores
tendentemque manus atque hospitis arma vocantem
diripuere ferae. laceros Tirynthius artus,
dum remeat victor, lacrimis perfudit et amens
palluit invento dilectae virginis ore.
at voce Herculea percussa cacumina montis
intremuere iugis; maesto clamore ciebat
Pyrenen, scopulique omnes ac lustra ferarum
Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit,
supremum illacrimans; nec honos intercidet aevo,
defletumque tenent montes per saecula nomen.[3]
  1. "Pyrenaei montes Gallias Hispaniasque disterminant, promontoriis in duo diversa maria proiectis": Plinius, Naturalis historia 3.30.
  2. Plinius, Naturalis historia 4.108
  3. 3.0 3.1 Silius Italicus, Punica 3:417–441.

Bibliographia

recensere
  • Belloc, Hilaire. 1909. The Pyrenees. Londinii: Methuen.
  • Edelmayer, Friedrich. 2012. The Pyrenees Region. Institute of European History.
  • Milne, Tony. 2013. 10 Manuels and a Manolete: A carpark-to-peak guide to the high Pyrenees. Handmaid Books.
  • Paegelow, Claus. 2008. Pyrenäen Bibliografie: Andorra, spanische & französische Pyrenäen / Pyrenees Bibliography: Andorra, Spain & French Pyrenees. Verlag Claus Paegelow. ISBN 9783000239366.