Moleius,[1] melius Meloius mons[2][3] (Italiane Passo del Maloggia) est transitus montanus altus in Alpibus Helveticis sitis.

Meloius mons
Italiano sermone Passo del Maloggia, Germanico sermone Malojapass, Romancico sermone Malögia
Meloius mons
Meloius mons
Deversorium apud transitum
Altitudo supra mare metris 1815
Terra Helvetia
Regio Grisonia
Oppida Inter Clavennam et oppidum Sancti Mauritii
Coordinata geographica 46° 24′ 4″ Sept., 9° 41′ 42″ Ort.

Vocabulum parvam silvam alnorum dicere vult et eo nomine locus a pastoribus Vallis Telinae appellatus erat. Transitus ad vicum Malogia inter Clavennam et oppidum Sancti Mauritii iacet. Altitudo est 1815 metrorum. Praecipuum loci est quod ex hac parte Clavenna 325 metris super mare iacet, quae urbs 32 chiliometris ad meridionalem abest, illinc Batavia Bavariae septentrionalem versus proxima urbs eiusdem altitudinis 500 chiliometris a Malogia abest.

  1. "Moleius mons, Malogia: Malojapass": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. "Bregallia (Bergel) attingit in superiori sui parte Septimum, itemque Meloium, ex quo Mairae ortus" (p. 191 apud Google Books)
  3. "Meloius (mons)": Jules Robbi, Ils terms per ils noms dellas vschinaunchas, fracziuns e cuorts del Chantun Grischun dad hoz in di ed aunz l'an 1500 (Eggerling, 1916) p. 73

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Meloium montem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 46°24′0″N 9°41′45″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon