Priene (-nes, f.) (Graece: Πριήνη) antiqua fuit urbs in Asia Minore sita (hodie Turcia occidentalis). Ruinae urbanae apud Güllübahçe, oppidum hodiernum in provincia Aydiniense, collocatae sunt.

Ruina templi Athenae dicati.

Historia

recensere

Priene a septentrione Mileti in paeninsula exalta nomine Mycale sita est. Origo urbis nondum liquet. Secundum Pausaniam Graeci, praecipue Iones atque Thebani, urbem a Cariis ceperunt. Priene fuit socius foederis Ionici octavi saeculi a.C.n. conditi eversaque urbe Melie? etiam protector fani foederatorum nomine Panionium. Primam scriptam mentionem inter invasiones Cimmeriorum, qui Phrygicum regnum everterint totamque regionem vastaverint, septimo saeculo recipimus. Secuta est lis cum incolis Sami de agris fertilibus sub monte apud Mycale distribuendis, quae usque ad saeculum secundum a.C.n. perseverabat. Circa annum 645 a.C.n. Priene sub dominationem Lydorum cecidit. Initio saeculi VI Prienae notus incola Bias vixit, unus Septem sapientium. Cum anno 545 Persae finitimum regnum Lydorum aggredderentur plurimae urbes Ionicae fidem huius regni servaverunt. Etsi Priene et urbs vicina Magnesia post eversionem Lydici regni annullatae eorumque incolae in servitutem abducti esse traduntur[1] damnum re vera tantum fuisse dubium est quod eisdem urbibus iam paulo post ampla vectigalia imposita sunt.

Anno 494 duodecim navibus pro libertate militabat (dicta Seditio Ionica ab 501 ad 494 a.C.n.) cladeque contra Persas accepta aeque ac aliae urbes Ionicae funditus deleta est. Persis autem a Graecis victis Priene lentissime reconvalebat, quod ex urbem rarissime tantum in indicibus Delium foedere enumeratam vidimus. Quinto vere saeculo nondum bellum gerere valebat sed praeda aliarum urbium certantium erat. Anno 387 in quae dicitur pace Antalcidea in potestatem Persarum redacta est.

 
Theatrum urbis.

Circa dimidia in parte saeculi quarti urbs alio loco recondita est, quod a Mausolo rege aut ab Athenis institutum esse probabile videtur. Oppidum hodie magna ex parte effossum sub monte paeninsulae Mycale iuxta praealtum saxum situm est, quod Acropolis oppidi fungebatur. Finitimae civitates fuerunt Samus, Miletus, Magnesia et Heraclia ad Latmum. Licet iniquo loco condita sit tamen viis rectangularis munita est, quibus urbs in pares insulas dividebatur, quae ratio institutionis Hippodami Miletini nomen traxit. Media urbe magna area mercaturae faciendae nomine Agora instructa est. Opulentissimum aedificium novae urbis fuit templum Athenae ab Pytheo architecto patratum. Uno in angulo templi inscriptio in honore Alexandri Magni, qui brevi tempore anno 334 a.C.n. in urbe versaretur dum expeditionem in Persas gerebatur, incisa est.

Priene aeque ac aliae urbes Ioniae constitutionem democraticam retinuit, quarum magistratus ex inscriptionibus cognoscimus. Volventibus annis urbs monumentis atque statuis impleta est.

Alexandro defuncto Priene ad regnum Hellenisticum Seleucidarum pertinebat posthac ex anno 246 dimidium per saeculum Ptolemaeis subdita fuit, demum victoria a Gnaeo Manlio Vulsone de Seleucidis adepta anno 190 in dicionem Romani imperii venit etsi initio liber socius rei publicae Romanae nominata est. Paulo post rex Cappadox Orophernes Athenis Prienense thesaurum immanem 400 talentorum commandavit. Ille postquam ab Ariarathe V iuvante autem Attalo II, rex Pergamenus, imperio depulsus est a Priene talenta sibi reddidi poposcit urbemque interdiu opugnabat illius tractus externos vastans, quo incepto solum intercessionis Romanorum exercituum timore depulsus est. Attalo III defuncto urbs ex testamento eius ad imperium Romanum pervenit.

Bella cum Mithridate rege gesta (89–65 a.C.n.) urbi valde detrimento fuerunt. Tamen quibusdam aedificiis, inter quibus praecipue templum Augusti exstat, refectio indicata est. Obruendis harenis Maeander flumen portum urbis magis magisque inutilem reddidit quare status urbis constanter deminutus est etsi sane spoliae parvae synagogis saeculo II exstructae inventae sunt.

Diviso Romano imperio, urbs ad orientalem imperium pervenit, quod usque ad annum 1453 supervixit. Ex saeculo quinto in urbe sedes episcopalis attestata est. Saeculo tredecimo ex spoliis antiqui fori castellum exstructum est. Urbe circa annum 1300 a Turcis expugnata, deserta est.

Incolae clari

recensere
  1. Herodotus, Clio 161.

Bibliographia

recensere