Cimmerii
Cimmerii (Graece Κιμμέριοι) sunt populus mythologiae Graecae, qui libro undecimo Odysseae Homeri ad fines mundi habitare dicuntur. Solem Cimmeriae numquam fulgere fama fuit. Circe Ulixem in Cimmeriam misit ut viam in regnum Plutonis inveniret.
Litteris renatis viri docti Cimmerios a Gomero nepote Nohae ortos atque Cimbros in Iutia habitantes eundem populum fuisse adfirmaverunt. Confer enim Christianum Cilicium Cimbrum (vel potius Henricum Ranzovium) belli Dithmarsici verae descriptionis libro primo:
- Cimbros vero a Gomero nepote Nohae . . . ortos esse nomenque ab eo per tot secula [sic] paululum immutatum trahere consentiens omnium opinio est. . . . Posteri a Gomero orti ad Bosphorum Maeotidi paludi proximum, qui de illis Cimmerius est appellatus, ultra Thraciam, ubi Tanais oritur, sedes habuerunt ipsi Cimmerii dicti. . . . Hinc postea . . . per regiones propinquas Russiam Lituaniam Livoniam Borussiam et Wandaliam eam, quam nunc Pomerani et Megalburgici obtinent, in Cimbricam Chersonnesum progressi totoque eo littore se passim diffundentes late dominati sunt et castrato paululum nomine literaque interiecta Cimbri nuncupati.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, t. I, p. 863 (cum textu de Cimmeriis, populis Asiae geminis)