Hippodamus
Hippodamus (Graece Ἱππόδαμος) Milesius fuit architectus et philosophus Graeciae antiquae, qui saeculo quinto a.C.n. vixit, annis exactis ignotis.
Iam antiquitate notissimus erat ob "formam Hippodamiam" ab eo dictam[1]. Systema orthogonale est insularum paris magnitudinis.
Scriptores antiqui eum formam variarum urbium descripsisse volunt. Anno 479 a.C.n. in urbe Mileto denuo condendo, postquam a Persis deleta est, interfuisse dicitur. Praeterea eum portum Piraeum (circa annum 450 a.C.n.) et urbem Thurinam (445/444 a.C.n.) descripsisse tradunt.
De opere politico
recensereHippodamus velut praecursor Platonicae Politiae videri potest quoniam et ipse civitatem utopicam descripsit de qua Aristoteles[2] nos certiores facit dum eius praecepta refutare conatur. Hippodamus cives in tria genera dividebatː artifices, agricolas, custodes armatos. Item agrum civitatis tripertito distinguebatː agrum publicum, privatum, sacrum. Insuper consilia ad iudiciorum usum proponebat in quibus tres actiones iuris numerabatː hybrin, iniuriam, homicidium. Quin Pythagoricae doctrinae sectator fuerit dubitari non potestː ita numerorum mystica vi imbutus erat.
Ecce homo
recensereAristoteli si credimus Hippodamos habitum Atheniensibus insolitum praebebatː nam capillos longos et magna profusione ornatos gerebat, item vestem calidam quam eandem et hieme et aestate induebat. Haec omnia ad originem Ioniam referenda videntur. De natura omni ratiocinari solebat[3].
Notae
recensere- ↑ Aristoteles, Politica VII,11.6.
- ↑ Politica II.8.
- ↑ Aristoteles, Politica II,8.1.
Bibliographia
recensere- Hans-Joachim Gehrke: „Bemerkungen zu Hippodamos von Milet“, in: Wolfgang Schuller (Ed.), Demokratie und Architektur. Der hippodamische Städtebau und die Entstehung der Demokratie, Monaci 1989, p. 58-63.
- Joachim Szidat: Hippodamos von Milet. Seine Rolle in Theorie und Praxis der griechischen Stadtplanung. In: Bonner Jahrbücher 180 (1980), p. 31-44.
- Charlotte Schubert et Ulrike Muss: „Hippodamos von Milet. Staatstheoretiker oder Städteplaner?“, in: Hephaistos 5/6, 1983, p. 37-60.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |