Bias Prieneus seu Prienensis (Graece: Βίας ὁ Πριηνεύς; natus circa annum 590 a.C.n.; mortuus circa annum 530 a.C.n.) una cum Thale Milesio, Pittaco Mytilenaeo et Solone Atheniensi semper ad Septem sapientes numeratur. Ut illis etiam huic plurima dicta sententiaeque attributae sunt. Cum sint fontes incerti, multa de vita ac rebus gestis varie disputantur.

SententiaeRecensere

  • "Plures hominum sunt mali." (Ausonius, Ludus septem sapientum; Graece: "οἱ πλεῖστοι κακοὶ")

NotaeRecensere

  1. Si haec sententia re vera Bianti attribuenda sit, incertum est. Seneca (De constantia sapientis 5,6) sententiam Stilponis Megarensis esse vult ("Omnia mea mecum sunt"; vide etiam Ad Lucilium, 9,18: "Omnia bona mea mecum sunt"). Phaedrus (Fabulae 4, 23, 14 et 26s.) Simonidem poetam post naufragium dicere facit: "Mecum mea sunt cuncta."

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biantem Prienensem spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!