Stilpo
Stilpo (Graece Στίλπων) fuit philosophus Graecus Megaricae disciplinae, qui sicut alii Megarici logicae et dialecticae studebat. Sunt qui Stilponem audisse Euclidem Meagareum dicant,[1] sed veri similius est Stilponem aliquo ex huius adsectatoribus usum esse praeceptore.[2]
Etiam Thrasymachus Corinthius et Pasides Thebanus dicuntur praeceptores Stilponis fuisse. De auditoribus eius maxime innotuit Zeno Citieus, Stoicorum primus.[3] Etiam Philiscus Aegineta, philosophus Cynicae disciplinae, Stilponem audivit.[4]
De vita
recensereConstat Stilponem Theophrasti, Diodori Croni, Cratis Thebani aequalem fuisse, sed quibus annis vixerit satis cognitum non habemus. Pro certo habetur eum ante 350 a.C.n. Megarae natum esse. Cum provecta aetate obiisse dicatur,[5] fieri potest, ut iam anno 360 aut aliquot annis ante natus sit.[6]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Branham, Robert Bracht & Goulet-Caze, Marie Odie (1997) The Cynics: the Cynic Movement in Antiquity and Its Legacy. Berkeley: University of California Press.