Mechanica quantica
Mechanica quantica vel physica quantica (seu ambo cum nomine adiectivo quantalis) vel physica quantorum[1] est theoria physica creata saeculo XX, quando physici invenerunt mechanicam classicam non satis esse ad atomos vel particulas microscopicas earumque motus describendas. Theoria postea creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque "motus" describit.
Verumtamen theoria solummodo probabilitates eventorum dat, et phaenomenorum quanticorum explanatio re vera non provenit, quod apud physicos magnam de interpretatione metaphysica controversiam provocat. Etiam ab anno 1976 usque ad annum 2007 experimenta quasdam incompatibilitates cum theoria relativitatis Einsteinianae demonsta sunt, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur et ut interpretatio satisfactoria proveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.
Terminologia
recensereVerba quantica et quantalis ad descriptiones adhibentur quod energia inter particulas, apparatus et campos physicos semper in quantitatibus discretis vel demensis translata est. Physici quidem hodie omnes particulas elementarias putant esse quantitates energiae in transitu; et, quod energia in transitu undas quoque certo sensu significat, oportet mechanicam quanticam comprehendere leges undarum particularumque.
Formae mechanicae quanticae
recensereNotiones fundamentales mechanicae quanticae
recensereSunt multae notiones quae specialiter ad mechanicam quanticam spectant:
Physici quantici celebres
recensereNotae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad mechanicam quanticam spectant. |
Fontes Anglici
recensere- P. A. M. Dirac, The Principles of Quantum Mechanics, Oxford University Press, 1930, ISBN 0-19-852011-5.
- David J. Griffiths, Introduction to Quantum Mechanics, Prentice Hall, 1995. ISBN 0-13-124405-1.
- Richard P. Feynman, QED: The Strange Theory of Light and Matter—Liber celeber de physica quantica campoque quantico, pro peritis novitiisque.
- Paulus Davies, Quantum Mechanics, (with David S. Betts)1984, 2nd edition, CRC Press, 1994.
- Lee Smolin, Three Roads to Quantum Gravity, 2001, ISBN 0-465-07835-4
Fontes Latini
recensere- Berard De Philosophia Quantali et Institutione Publica, ISBN 2-87290-022-5 libri apud users.skynet.be Hoc libro, per Fundationem Melissae divulgato, Stephanus Berard, apud users.skynet.be
- Philippus Soccorsi, Quaestiones scientificae cum philosophia coniunctae: De physica quantica, Romae, Pontificia universitas Gregoriana, 1956.