Constans Planckiana
DimensionesL2MT−1
Magnitudo6.62607015×10−34 m2kgs−1
Constans Planckiana minuta
DimensionesL2MT−1
Magnitudo1.054571817×10−34 m2kgs−1

Constans Planckiana, (h notata)[1] est prima constans physica, magnopere necessaria in aequationibus mechanicae quanticae: energia enim cuiuscumque photonis eius frequentiae, constante Planckiana multiplicatae, congruit (E = hf).

Maximilianus Planck talem quantitatem anno 1900 proposuit constantem proportionalitatis ad radiationem corporis nigri explicandam. Saepe postea constantem appellavit “quantum(en)(d) actionis”. Anno 1905 quidem Albertus Einstein tale “quantum” vel “minimum elementum energiae” ad naturam undarum electromagneticarum duxerat.[2] Ei sunt dimensiones L2MT−1.

Anno 1918, Planck Praemium Nobelianum physicae accepit, “meritis suis in progressu physicae per inventionem quantorum energiae agnitis”.[3]

In metrologia, una cum aliis constantibus, constans Planckiana adhibetur ad chiliogramma (i.e. unitas massae Systematis internationalis unitatum) definiendum. Unitates Systematis internationalis sic definiuntur ut constanti Planckianae, secundum tales unitates scriptae, exacte congruunt 6.62607015×10−34 m2kgs−1. Si secundum unitates electronvoltae et secundi scribitur, constanti Planckianae congruunt 4.135667696×10−15 eVs.

Constans Planckiana minuta

recensere

Saepe constanti Planckianae h una cum coefficiente(en)(d) 12𝜋 occurritur. Hoc evenit quia naturale est frequentia angulari (i.e. radiantes per secundum) in loco frequentiae simplicis (i.e. cycli per secundum, vel hertz) uti. Idcirco physici et constantem Planckianam et talem coefficientem in unam novam constantem, constantem Planckianam minutam vel constantem Diracianam appellatam, unire solent. Talis nova constants, ħ notata (glypho(en)(d) "ha incisae", Unicodex U+210F), aequatione ħ = h/2𝜋 definitur. Ei congruunt 1.054571817×10−34 m2kgs−1.[4]

Combinatio h2𝜋 in commentatione Nicolai Bohr anni 1913[5] primum apparuit, ubi signo M0 notata est. Quindecim annos postea talis combinatio in litteris scientificis saepe adhibita est, sed semper sine seorsa nota. Deinde, anno 1926, in suis lectionibus, Ervinus Schrödinger et Paulus Dirac specialia symbola proposuerunt: notam K in casu Schrödinger[6] et notam h in casu Dirac[7] – glypho simili constanti Planckianae simplici. Dirac notā h usque ad annum 1930 usus est, cum glyphum ħ in suo libro Principia Mechanicae Quanticae introducturus esset.[8]

  1. "2018 CODATA Value: Planck constant". The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty. NIST. 27 Maii 2022 
  2. "Max Planck Nobel Lecture" 
  3. The Nobel Prize in Physics 1918. . The Nobel Prize 
  4. "2018 CODATA Value: reduced Planck constant". The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty. NIST. 27 Maii 2022 
  5. Bohr, Nicolaus (Iulio 1913). "On the constitution of atoms and molecules. Prima pars.". The London, Edinburgh, and Dublin Philosophical Magazine and Journal of Science 26 (151): 1–25 . p. 15.
  6. Schrödinger, Ervinus (1926). "Quantisierung als Eigenwertproblem". Annalen der Physik 384 (4): 361–376 
  7. Dirac, Paulus A. M. (Octobre 1926). "On the theory of quantum mechanics". Proceedings of the Royal Society of London. Series A, Containing Papers of a Mathematical and Physical Character 112 (762): 661–677 
  8. Mehra, Jagdish; Rechenberg, Helimutus (2000). The Historical Development of Quantum Theory. 6. Novi Eboraci: Springer. p. 291 

Nexus interni

 
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!