Maximus Born (natus Max Born Vratislaviae die 11 Decembris 1882; mortuus Gottingae die 5 Ianuarii 1970) fuit mathematicus et physicus Germanicus qui maxime mechanicam quanticam movit.[1][2] Etiam studium physicae status solidi et opticae profuit, atque opera nonnullorum physicorum notabilium annis 1920 et 1930 curavit. Anno 1954 una cum Gualterio Bothe praemium Nobelianum Physicae ob "investigationem fundamentalem in mechanica quantica, praecipue in statistica functionis undarum interpretatione"[3] accepit.[4]

Maximus Born
In monumento Borniano in sepulcreto Gottingae posito inscribitur principium dubitationis, cuius fundamenta mathematica Born diligenter iecit.

Born natus est Vratislaviae in Imperio Germanico (nunc in Polonia) anno 1882. In Universitate Regia Georgia Augusta anno 1904 matriculavit, ubi Felicem Klein, Davidem Hilbert, et Arminium Minkowski, mathematicos praeclaros, docebant. Dissertationem doctoralem de "Stabilitate lineae elasticae in plano et spatio sub variis finium condicionibus" rettulit, quae Praemium Ordinis Philosphici universitarii abstulit. Anno 1905 relativitatem specialem cum Minkowski investigare coepit, et deinde thesem habilitationis de exemplare Thomsoniano atomorum scripsit. Berolini anno 1918 in Fritz Haber fortuite incidit, cum disputationem institueret de modo per quem compositum ionicum formetur cum metallum ab halogenio afficitur, re quae circulus Born-Haberanus hodie appellatur.

Primo bello mundano, olim opifex radiophonicus ad munera de iactu sonorum ob eius cognitionem praecipuam motus est. Born anno 1921 Gottingam rediit, ubi cathedram pro Iacobo Frank, amico et collega institui curavit. Gottinga, Born praesente, una e principibus orbis terrarum sedibus physicae facta est. Anno 1925, Born et Werner Heisenberg mechanicam matricum, repraesentationem mechanicae quanticae, proposuerunt. Ipse proximo anno functionem densitatis probabilitatis pro ψ*ψ in aequatione Schrödingerana formulavit, quae nunc est interpretatio solita, quam ob causam praemium Nobelianum ei anno 1954 concessum fuerit. Eius gratia procul praeter suam investigationem extendebat. Maximus Delbrück, Siegfried Flügge, Fridericus Hund, Pascual Jordan, Maria Goeppert-Mayer, Lothar Wolfgang Nordheim, Robertus Oppenheimer, et Victor Weisskopf eorum gradus Ph.D. sub Born Gottingae acceperunt, interque eius adiutores erant Henricus Fermi, Werner Heisenberg, Gerhardus Herzberg, Fridericus Hund, Pascual Jordan, Volfgangus Pauli, Leo Rosenfeld, Eduardus Teller, Eugenius Wigner.

In Regalem Societatem Londinii anno 1939 cooptatus est.

Amicus Alberti Einstein, anno 1954 Praeconium Russell-Einsteinianum de agrogatione nuclearis? subscripsit.

Nexus interni

  1. Born et Jordan 1925.
  2. Born 1926.
  3. Anglice "fundamental research in Quantum Mechanics, especially in the statistical interpretation of the wave function."
  4. Biographia apud McTutor.

Bibliographia

recensere
  • Bernstein, Jeremy. 2005. Max Born and the Quantum Theory. American Journal of Physics 73 (11): 999–1008.
  • Born, G. V. R. 2002. The Wide-Ranging Family History of Max Born. Notes and Records of the Royal Society of London 56 (2): 219–262. doi:10.1098/rsnr.2002.0180. JSTOR 3557669.
  • Born, Max. 1926. Zur Quantenmechanik der Stoßvorgänge. Zeitschrift für Physik 37 (12): 863–867.
  • Born, Max. 1969. Physics in My Generation. Novi Eboraci: Springer-Verlag. OCLC 53116.
  • Born, Max, Werner Heisenberg, et P. Jordan. 1925. Zur Quantenmechanik II. Zeitschrift für Physik 35: 557–615.
  • Born, Max, et P. Jordan. 1925. Zur Quantenmechanik. Zeitschrift für Physik 34: 858–888. doi:10.1007/BF01328531.
  • Born, M., M. E. H. Born, et Albert Einstein. 1971. The Born–Einstein Letters: Correspondence between Albert Einstein and Max and Hedwig Born from 1916 to 1955, with commentaries by Max Born. Conv. I. Born. Londinii: Macmillan. ISBN 978-0-8027-0326-2.
  • Greenspan, Nancy Thorndike. 2005. The End of the Certain World: The Life and Science of Max Born: The Nobel Physicist Who Ignited the Quantum Rrevolution. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-7382-0693-8. OCLC 56534998. In Germania: Max Born: Baumeister der Quantenwelt: Eine Biographie. Spektrum Akademischer Verlag, 2005, ISBN 3-8274-1640-X.
  • Heisenberg, Werner. 1925. Über quantentheoretische Umdeutung kinematischer und mechanischer Beziehungen. Zeitschrift für Physik 33: 879–893.
  • Jammer, Max. 1989. The conceptual development of quantum mechanics. Ed. 2a. Angelopoli: Tomash Publishers; Woodbury Novi Eboraci: American Institute of Physics. ISBN 0883186179.
  • Jungnickel, Christa, et Russell McCormmach. 1986. Intellectual Mastery of Nature: Theoretical Physics from Ohm to Einstein. The Now Mighty Theoretical Physics, 1870 to 1925, 2. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-41585-6. OCLC 489992471.
  • Kemmer, N., et R. Schlapp. 1971. Max Born 1882–1970. Biographical Memoirs of Fellows of the Royal Society 17: 17–52. doi:10.1098/rsbm.1971.0002.
  • Pais, Abraham. 1991. Niels Bohr's Times, in Physics, Philosophy and Polity. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 978-0-19-852049-8.
  • Segrè, Emilio. 1980. From X-Rays to Quarks: Modern Physicists and their Discoveries. Franciscopolis: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-1147-8. OCLC 5946636.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximum Born spectant.