Petrus Magnus est Michaelis Lomonosov carmen epicum, quod ille annis ab 1756 ad 1761 componebat, sed imperfectum reliquit. De gestis Petri Magni anni 1702 narrat. Versu Alexandrino scriptum est.

Petrus I (opus tessellatum a Lomonosov factum annis 1752-73)
Nymphae Nevenses (sculptura in ponte Alexandri III Lutetiae)
Vide etiam paginam discretivam: Petrus Magnus (discretiva).

Argumentum

recensere

In libro primo Petrus ad Archangelopolim, cui Suedi minantur, proficiscitur. Sed inimici sine proelio recedunt, et Petrus iter continut. Non Neptunus, sed tzar marinus, sicut in Sadko bylina, Petri obviam venit et imperium maris tradit. Ad Solovecenses insulas Petrus cum classe advenit, ubi Thyrsus archimandrita eum accipit et benedicit et historiam monasterii narrat. Sed cum Thyrsus tumultum schismaticorum memorat, Petrus ei fabulam suam de tumultu pyrobolistarum[1], longam et terribilem, narrare coepit. Pyrobolistae a Sophia sorore instigati e domo familia Naryškinorum (nam Petrus Nataliae Naryškinae filius fuit) aliquos occiderunt et ipsum vix non ceciderunt. Tumultu pacato rex iuvenis scientiis operam dare coepit, sed tumultus alius oritur, qui Chovanščina Russice nominatur[2]. Imperfectus est a Lomonosov liber primus.

Liber secundus de Schlusselburgo capto narrat. Ad Schlusselburgum, quod tunc Suedi occupabant, Petrus autumno per Oloniciam et per silvas saxosas Careliae it et, signa metallorum in terra latentium distinguens, de fodinis et fabricis futuris cogitat. Ladogae lacus tempestates videns, canalis Ladogensis construendi consilium cepit. Schusselburgum iam a copiis Russicis obsessum est; expugnatio incipit. Karpov, cohortis praetoriae Transfigurationis[3] dux[4], qui primus hostem petit, perit. Golitsyn, qui Petro dissuadet recedere et iterum expugnatum ire, a ligno de muro cadente occiditur. Suedi victi ab imperatore libere tractantur et dimittuntur etiam cum navibus, Nymphae Nevenses victoria laetantur. Oppidum destructum renovatur.

  1. Streltsy.
  2. Cf. de dramate melico Musorgskii.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. гвардия, полк.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. полковник.

Nexus externi

recensere
  • Petrus Magnus apud Vicifontem (Russice)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.