Sophia Alexii filia[1] (Russice Софья Алексеевна, tr. Sof'ja Alekseevna; nata Moscuae die 27 Septembris 1657, mortua ibidem die 14 Iulii 1704), filia tzaris Alexii e domo regnatrice Romanovia uxorisque eius primae Mariae Miloslavskajae, annis 16821689, cum fratres eius iuniores Ioannes V et Petrus I tzares impubes fuere, regens Russiae fuit.

Wikidata Sophia Alexii filia
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Septembris 1657; Moscua
Obitus: 14 Iulii 1704; Moscua
Patria: Regnum Russicum

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Insignia heraldica

Sophia Alexii filia: insigne
Sophia Alexii filia: insigne

Cum tzar Theodorus III illiberis mortuus est die 7 Maii (27 Aprilis secundum Calendarium Iulianum) anno 1682, haeredes throni Russici duo manebant, fratres eius iuvenes: Ioannes, tunc quindecim annos agens (cum Theodoro et Sophia, filius tzaris Alexii e Maria Miloslavskaja), atque Petrus decennis (filius Alexii et uxoris eius secundae Nataliae Naryškinae). Ioannes, quum aetate senior, corpore menteque infirmus erat. Idcirco, die mortis Theodori III, Petrus, non Ioannes, a patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Russicae et maioritate boiarorum declaratus fuit tzar Russicus. Sophia tamen, cum familia matris suae, contra situationem eam agebat, et mense Maio anni 1682 rebellionem copiarum pyrobolistarum (qui vulgo streltsy nominantur) inspiravit. Rebellionis illius causa, Ioannes V et Petrus I coniuncte ut tzares Russiae coronati sunt, Sophia enim regens declarata est.

Anno 1689, Petrus Sophiam e potestate removit et eam in monasterio Moscuae in custodiam posuit. Post rebellionem pyrobolistarum[2] anni 1698, a tzare crudeliter suppressam, Sophia vi nonna facta est, nomen Susannae data.

  1. "Sophia Alexii filia Romanov (1657–1704), regens annis 1682–1689" (in Opitius Pallavicini (1680-1688), p. 100).
  2. Стрельцы.

Nexus externus

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sophiam Alexii filiam spectant.