Ioannes V (tzar Russiae)
Ioannes V (die 27 Augusti[1] anno 1666 Moscuae natus et die 29 Ianuarii[2] anno 1696 ibidem mortuus, fuit rex Russiae ab anno 1682 usque ad mortem.
Obitus: 29 Ianuarii 1696; Moscua
Patria: Regnum Russicum
Familia
Coniunx: Parasceue Theodori filia Saltykova
Proles: Catharina Ioannis filia, Anna, Parasceue Ioannis filia, Maria Ioannis filia, Theodosia Ioannis filia
Familia: domus Romani
Memoria
Ioannes Alexii Clementissimi et Mariae Miloslavskaja filius fuit, Theodori III et Sophiae frater minor natu. Petrus autem Magnus Alexii filius ab uxore altera, Natalia Naryškina, fuit. Homo habebatur aeger et ad imperium minime idoneus, sed post mortem Theodori fratris multi viri potentes Moscuenses Naryškinis imperium cedere nolebant et post tumultus aliquos fratres duo, Ioannes quindecim annos natus et Petrus decennis, tzares declarati sunt in tutela Sophiae sororis, quae et regit. Anno 1689 Petrus Sophiam removit, sed Ioanni nihil mali fecit, nam Ioannes nunquam ad res publicas animum advertebat. Sex annis post mortuus est.
Anno 1684 Parasceuen Theodoris filiam Saltykovam nupsit. Quinque filias Ioannes et Parasceue habebant, quarum prima et secunda in infantia mortuae sunt, tertia Catharina Ioannis VI avia fuit, quarta Anna imperatrix facta est, quinta Parasceue Moscuae usque ad 36 annos vixit, Ioanni Eliae filio Dmitriev-Mamonov nupta.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 6 Septembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 8 Februarii Gregoriano.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem V spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Antecessor: Theodorus III |
Tzar et magnus dux totius Russiae 1682-1696 |
Successor: Petrus I |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |