Parthenopaeus
In mythologia Graeca Parthenopaeus (Graece Παρθενοπαῖος) fuit Atalantae Arcadis filius quae eum statim natum in monte Parthenio deseruit quia virginis vitam diutius agere volebat[1] (unde nomen ex παρθένος hoc est virgine derivatum). De patre non constatː alii Meleagrum, alii Hippomenen/Milanionem, alii deum Aren tradiderunt. A pastoribus una cum Telepho in eodem monte a matre Auge exposito sublatus Argi adolevit[2]. Atque primo in Mysia cum amico Telepho bellum gessisse dicitur, deinde novae patriae devotus regem Adrastum in expeditione septem ducum contra Thebanos sequitur. Quod oppidum cum oppugnaret prope portam Borealem occisus est, quod fatum omnes septem duces tunc obierunt. Adhuc adolescens[3] et formosissimus erat[4] ita ut et a viris et a feminis amaretur[5]. Filium genuit alias Tlesimenen[6] alias Promachum appellatum, unum ex epigonis qui Thebas post decem annos ceperunt.
Notae
recensereFontes
recensere- Aeschylus, Septem contra Thebas 526-544
- Euripides, Phoenissae 145-153 et 1104-9 et 1153-62. Supplices 888-900
- Hyginus mythographus Fabulae 70-1, 99-100
- Pausanias, libro nono Graeciae descriptionis 18.6 necnon libro tertio 12.9
- Statius, libro nono Thebaidis
- Vergilius, Aeneis VI.479-80ː ... arua tenebant //ultima, quae bello clari secreta frequentant. //hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis//Parthenopaeus...