Adrastus
In mythologia Graeca Adrastus (Graece Ἄδραστος), Talai filius, fuit Argivorum rex qui septem ducum contra Thebas expeditionem imperavit. Nam oraculo obtemperans duas filias Argiam et Deipylam exsulibus Polynici et Tydeo dedit. Generum Polynicem igitur neglectis signis divinis[1] in Thebanum thronum restituere voluit sed repulsus unus e ductoribus equi beneficio cladi superfuit. Secundam expeditionem quoque 'epigonorum' dictam cum filiis eorum qui primo bello perierant duxit. Tunc Thebas quidem cepit sed filium Aegialeum in pugna amisit et paulo post ipse in patriam rediens Megaris mortuus est. Persona Supplicum Euripidearum est et Nemeorum certaminum conditor fuisse dicitur.
De cultu heroico
recensereSicyone Adrastus cultu honorabatur qui sacrificiis et tragicis choris constabat qui eius tribulationes canere solebant[2]
Notae
recensereFontes
recensere- Aeschylus, Septem contra Thebas
- Euripides, Supplices et Phoenissae
- Hyginus, Fabulae 68-71
- Isocrates, Panegyricus 54-5 et Panathenaicus 169-172
- Statius, Thebais
Plura legere si cupis
recensere- Sylvie Franchet-D'Espèrey, "Œdipe et Adraste dans le chant I de la Thébaïde de Stace", Vita Latina, 2001ː 29-37