Supplices (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Vide etiam paginam discretivam: Supplices

Supplices (Graece Ἱκέτιδες) est tragoedia quae Euripides circa annum 423 a.C.n. docuit. Quamquam Phoenissae eiusdem tragici poetae post magis quam decem annos scriptae sunt tamen haec fabula velut illarum continuatio videri potest. Nam interfectis sub Thebanis moenibus septem ducibus Argivorum eorum matres filiorum corpora reciperare volentes in Atticam venerunt a rege Theseo auxilium petitum. Ita Athenas et Atheniensium avitam erga miseros et profugos peregrinos benevolentiam necnon eorundem pietatem erga deos extollere poetae libuit. Haec tragoedia in qua Theseus democratiam et aequa civium iura laudat inter politicas[1] tragoedias ponenda est.

Theseus et Aethra a Laurentio de La Hyre picti

Personae recensere

  • Aethra, (Thesei mater)
  • Theseus, Athenarum rex
  • Chorus supplicum Argivarum mulierum, occisorum bellatorum matrum quorum corpora exposita sunt.
  • Adrastus, Argivorum rex
  • Praeco regis Creontis.
  • Nuntius
  • Evadne, Capanei uxor
  • Iphis, Evadnae pater
  • Chorus puerorum, mortuorum ducum filiorum, qui postea Epigoni appellati sunt
  • Dea Athena

Res Eleusine, pro templo et altari duarum dearum, Demetris et Corae, aguntur.

Summarium recensere

  • Prologusː Aethra breviter narrat quomodo cum deis sacrificaret Adrastus et matres mortuorum Argivorum gementes et supplices auxilium a se rogaverint. Ipsa nuntium ad filium Theseum de nova re misit.
  • Parodosː non intrat chorus matrum quoniam iam ab initio in gradibus templi cum supplicum ramis stabant et eas designabat Aethra in prologo. Tum cantare incipiunt miserationem Aethrae moventes et omnium matrum communem condicionem memorantes.
  • Primum episodiumː Theseus adveniens quid agatur miratur. Adrastum de calamitatum causis interrogat qui filiabus ex obscuro oraculo exsulibus datis se Polynicis generi gratia et spretis Amphiarai vatis monitionibus Thebanos adortum esse fateri cogitur. Tum Theseus iniuste et contra deorum voluntatem expeditionem ductam esse existimans Adrasto Atheniensium auxilium ad corpora reciperanda recusat. Matrum tamen gemitibus commota Aethra earum causam apud filium agere incipit ː si communes omnium Graecorum de mortuorum honoribus leges non vindicarit, inquit, nonne ignavià fecisse videbitur? Matri non minus quam argumentis indulgens Theseus sententiam mutat et corpora a Thebanis flagitaturum pollicetur, siquidem populus suam voluntatem probet.
  • Primum stasimonː inter spem et metum incertae matres Argivae Palladis civitatis iustitiam invocant.
  • Secundum episodiumː iam praeconem suum Thebas missurus erat Theseus cum Creontis praeco eos praevenit. Abductionem cadaverum vetare iussus primo de reipublicae optima forma cum Theseo disceptavitː monarchiam laudabat et demagogos vituperabat[2] cum rex Athenarum aequa civium iura extolleret (nam Euripides Theseum non multum aliter quam Pericles civitatem regentem ostendit[3]). Post illum agonem Thebanus legatus arma minatur nisi Theseus vetata respexerit. Qui pugnam non reformidare respondet. Atque iam exercitum procedere iubet.
  • Secundum stasimonː sperantes atque simul metuentes feminae chori varias opiniones de providentia deorum proferunt.
  • Tertium episodiumː captivus e carcere Thebano profugus (Capanei famulus fuerat) Thesei victoriam nuntiat qui quamvis victor nihil aliud fecit nisi corpora reciperavit. Quinque ducum cadavera (desunt Polynices et Amphiaraus) ipse lavit et ornavit, gregarios milites sub Pelione monte sepelivit. Mox cum pompa funebri aderit.
  • Tertium stasimonː inter gaudium victoriae et luctus dolorem incertus chorus fati crudelitatem deplorat
  • Quartum episodiumː Theseus cum pompa funebri intrat et Argivae feminae pathetice lamentantur. Laudatio funebris pro patria bello mortuorum (qui mos Atheniensis Euripidis tempore erat) Adrasto mandatur qui virtutes in occisis ducibus nobis e ceteris fontibus omnino ignotas laudat (an poeta mendacia talium orationum irridere voluerit dubitare licet nisi tantum quid amici non hostes de illis viris sentirent patefacere voluerit[4]). Quattuor duces simul comburentur, Capanei pyra seorsum struetur quia de caelo tactus sacer erat.
  • Quartum stasimonː matres futuram vitam liberis orbam et solitudine horrendam cantibus describunt.
  • Exodosː summa rupe Capanei pyrae imminente prodit femina festive vestita. Nam Evadne, Capanei uxor, eodem igne et eodem tumulo mariti cineribus misceri cupit. Brevi eius pater Iphis variis curis anxius appropinquat an quisquam filiam viderit quaeritans. Postquam consilium filiae cognovit irritis verbis ab incepto eam deterrere temptavit. At illa muliebris virtutis exemplum posteritati fore credens in flammam insiluit. Tum Iphis si bis vivi liceret hac experientia facta numquam liberos gignere passurum ob amittendorum eorum[5] dolorem professus et vitam longiorem abnuens abiit. Tum mortuorum filii adhuc pueri urnas cineris plenas tenentes procedunt quas avis in choro porrigunt. Gratiam aeternam Theseo et Atheniensibus pollicetur Adrastus cum dea Athena interveniens foedus ici iubet quo Argivi numquam Atheniensibus bellum inlaturos pepigissent atque etiam auxilium in bellis futuris eis laturos polliciti essent. Quin etiam pueros praesentes hortatur ut deis volentibus patres quondam ulciscantur atque Thebas capiant.

De argumento et bello Peloponnesiaco recensere

Iam circa 475 a.C.n. in Eleusinis Aeschylus Theseum Argivorum mortuorum corpora Adrasto reddentem in scaenam induxerat sed persuasione non bello hoc tum effecerat rex Atheniensis, quam traditionem Plutarchus[6] Euripidea potiorem iudicabat. Isocrates bis fabulam narravitː semel litem persuasione compositam[7], semel bello diiudicatam[8] dicebat. Lysias paene eadem atque Euripides narrabat[9]. Duae traditiones igitur fuerunt. Multa alia aut mutasse aut addidisse Euripidem (e.g. fabulam Evadnae mortis) creditur. De quo tamen difficile dictu est ob Aeschyleam fabulam hodie deperditam. In primis tamen Adrastus partes maiores et honestiores apud Aeschylum egisse videtur qui apud Euripidem nullo modo Theseo aequari potest. Quamquam optimus orator fuisse in fabulis traditur non ille, qui crudeliter refellitur, sed Aethra Theseum ad mutandam sententiam adducit. Thebanos quoque apud Aeschylum minus invidiosos fuisse constat.

Euripides vero ad res nuper gestas dilucide alludebat. Nam autumno 424 a.C.n. Thebani Athenienses proelio ad Delion vicerant et quia Athenienses templum sacrum muniverant et hoplitis instruxerant Thebani hostes sacrilegii accusantes per septemdecim dies corpora mortua tolli vetuerunt[10]. Ira et indignatio Euripidis in fabula adhuc manifesta causa fuit cur minorem benevolentiam quam Aeschylus Boeotiis praestiterit. Ita enim intelligenda est Athenae exhortatio ad vindictam. Ut epigoni Argivi Athenienses mox superbos et hodiernos victores oppressuros pollicetur poeta. Ad alias res politicas quoque alluditurː nam pax laudatur (iam indutuae annuae erant et anno 421 a.C.n. pax Niciae icta est quam Boeotii ratam non fecerunt) et demagogos cavendos esse dicitur (Cleon strategus electus est sed paulo post pugnando obiit). Notandum etiam est quod paucos post annos Athenienses cum Argivis (qui belli hucusque participes non fuerant) societatem contra Lacedaemonios Alcibiade duce fecerunt.

In summa haec tragoedia ad maiorem Atheniensium gloriam scripta est quorum rex Theseus dux pius erga deos parentesque et iustus et sapiens et moderatus et misericors et bello fortis ostenditur[11].

Notae recensere

  1. Alfonso Flórez Flórez, "La tragedia prueba la democracia. Una reflexión desde las Suplicantes de Esquilo y de Eurípides", Universitas Philosophica, 2014ː 17-38. G. Zuntz, The political plays of Euripides, Manchester University Oress, 1955 Recensio critica.
  2. Versus 412-6. Cf James Morwood, "Euripides and the Demagogues", The Classical Quarterly, 2009ː 353-363
  3. Versus 404-8ː οὐ γὰρ ἄρχεται // ἑνὸς πρὸς ἀνδρός, ἀλλ' ἐλευθέρα πόλις. //Δῆμος δ' ἀνάσσει διαδοχαῖσιν ἐν μέρει // ἐνιαυσίαισιν, οὐχὶ τῷ πλούτῳ διδοὺς // τὸ πλεῖστον, ἀλλὰ χὡ πένης ἔχων ἴσον. = Non enim ab uno regitur sed libera est civitas. Populus annuis successionibus imperat nec diviti homini plus tribuitur sed pauper ius aequum habet'.
  4. Sic Storey 2013.
  5. Pater Eteoclis quoque erat, unius e septem ducibus.
  6. Vita Thesei 29. Bellicam traditionem econtra malebant legati Athenienses apud Herodotum (Calliope 27).
  7. Panathenaïcus 168-72.
  8. Panegyricus 55 et 58.
  9. Lysias, Oratio funebris 7-10.
  10. Thucydides, Historiae IV.97-101.
  11. Versus 726ː τοιόνδε τοι στρατηγὸν αἱρεῖσθαι χρεών = 'talem praetorem eligere decet'

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere