Paracanthurus hepatus
Paracanthurus hepatus est marinus familiae Acanthuridarum piscis, solus generis Paracanthuri piscis.[1][2] Corpus est cobaltinum una macula magna signatum, cauda flava. Corpus inferius in Oceano Indico occidentali medio est flavum (Debelius 1993). Ad 31 cm in sua habitatione naturali attinet.[1]
Ordo : Perciformes
Familia : Acanthuridae
Genus : Paracanthurus
Bleeker, 1863
Species : P. hepatus
(Linnaeus, 1766)
Distributio est lata, sed nusquam est piscis vulgaris. Invenitur per oceanos Indicum et Pacificum, praecipue in habitatione usitata supra saxa scopulosque curalii Africae Orientalis, Iaponiae, Magni Curalii Obicis, Novae Caledoniae, et Samoae.[1]
Iuvenis planctone praecipue vescitur; adultus, omnivorus, plankton etiam vescitur, sed algas quoque comedit. Ova gignuntur multo post meridiem et vesperi, cum piscis color pallescit.
In commercio piscatorio, P. hepatus est nullius momenti; piscatores autem eum pro esca adhibent. Odorem fortem habet caro, quem ergo pro consumptione humana non magnopere aestimatur. Pisci ab homine consumpto, morbus ciguaterae potest crescere.
Iuvenis in aquario domestico conservatus quadraginta gallones? aquae salsae requirit; adultus, septuaginta quinque. Adulti multas Porphyrae aliarumque algarum species adrodunt; res quoque glaciatas, sicut mysidae et euphausiacea, comedere possunt. Curaliis et actiniariis non vescuntur.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 "Paracanthurus hepatus". Ranier Froese, Daniel Pauly, edd., FishBase (March 2007)
- ↑ "Paracanthurus hepatus". apud Integrated Taxonomic Information System
Bibliographia
recensere- Debelius, H. 1993. Indian Ocean Tropical Fish Guide. Aquaprint Verlags GmbH. ISBN 3-927991-01-5.
- "Paracanthurus hepatus". apud Integrated Taxonomic Information System
- "Paracanthurus hepatus". Ranier Froese, Daniel Pauly, edd., FishBase (January 2006)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Paracanthurum hepatum spectant. |
Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes! |