Plancton constat ex quibuslibet organismis in fluctibus maris fluitantibus (sicut animalibus, plantis, archaeis, bacteriis), qui zonam pelagiam oceanorum, maria vel aquas dulces habitant. Plancta oecologice potius quam genetice definiuntur. Ea alendi fontem maximi momenti praebet vitae aquatili, etiam permagnis rhincodontibus.

copepodum (Calanoida sp.) ca. 1-2 mm longum

Definitiones

recensere

Nomen plancton est vocabulum Graecum (πλαγκτόν, -οῦ n.) ab adiectivo verbali πλαγκτός 'amotus, depulsus; vagus' (< πλάζω 'amoveo, depello, disturbo' < *πλαγ-j-ω) substantive adhibito deductum. Cum quaedam planctorum species se movere atque ad perpendiculum multa centena metrorum in die natare possint, ad libram positio his imprimis aestu aquarum definitur. Quia, per definitionem, organismos velut plancta fluctu aquae resistere non possunt. Ex contrario organismi necton dicti natare possunt contra fluctum maris atque positum eorum gubernare possunt (e.g. pisces, phocae et balaenae). In ipsa plancta, holoplancta degunt totam vitam (=cyclum vitae) planctorum particeps (e.g. plurimae algae, copepoda, salpae, et medusae quaedam). Et organismi meroplancta dicti sunt qui partem vitae solam ut plancta vivunt (plerumque stadium larvae eorum), deinde mutantur vel in necta vel in benthus (qui immo mari habitant). Exempli meroplanctonorum sunt: larvae echinorum, asteriadum, crustaceorum, vermium marinorum, et complurum piscium.

Congregatio secundum munera

recensere
 
amphipodum (Hyperia macrocephala)

Plancta imprimis dividuntur in lati greges functionales (vel greges secundum gradum trophicum):

Momentum biogeochemicum

recensere

Plancta non soli sunt basis catenae cibariarum quae ducat sursum usque ad pisces magno momenti pro commercio, systema oecologica planctorum et partes agit in cyclo biogeochemico plurium elementorum chemicorum. praesertim in cyclo carboni oceanium.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad plancton spectant.
 
stipula

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!