Orestes Leonis filius Kuz'ma (Ucrainice: Орест Леонтійович Кузьма, Orest Leontijovyč Kuz'ma; natus die 28 Decembris 1893 in vico Diniska in Regione Leopolitana in Austro-Hungaria, mortuus die 15 Decembris 1968 Kolomija in Regione Ivano-Frankivskensi) editor, interpres, biologus, paedagogus Ucrainicus fuit. Iste vir summus Esperantici fautor erat.

Orestes Kuzma; in photographia participum in Congressu universali Esperantico, qui anno 1912 Cracoviae celebratus est. Cum delecti Ucrainici - inter quos Kuzma - oratione habenda fraudati essent, ilico ab congressus inauguratione profecti sunt!

Orestem, filium philologi classici, illustres homines cognoverant: Ioannes Franko, Michael Pavlyk, Iaroslaus Pstrak er alii. Mater eius e domo presbyteriali oriunda erat. Absolutorio scholastico recepto anno 1913 Vindobonam petivit oeconomiae et iurisprudentiae studendi causa. Mox autem facultatem philosophicam, quae melius ingenio convenire videretur, sibi elegit. Primum bellum mundanum autem vitam studenticam iucundam interrupit. Orestes miles in proelio vulneratus a copiis exemptus est, ut mense Iulio 1918 honoribus universitariis laureari posset.

Anno 1918 in patriam reversus officinae typographicae cuidam praefuit ubi fabricabantur folia officialia haec: Pokuts'kyj vistnyk, Sičovyj holos, Hromads'kyj Golos, Novini, Učitel's'kyj Holos (pro magistris). Cum Poloni istam partem Ucrainae occuparent, in gymnasiis diversis in Kolomija chemiam et historiam naturalem docuit. Anno 1939 Leopoli senator parlamenti fuit unionem cum Ucraina orientali Sovietica fovens. Cum Germani Ucrainam subiugavissent, in gymnasio magistri munere fungi pergebat.

Annis inter 1947 et 1956 cum familia (cum Maria uxore, Bogdano filio, Vera filia) in Sibiriam ire coactus est; ibi discipulos biologiam docuit.

Actiones in Esperanticis

recensere

Kolomija in oppido et fundavit et praefuit sodalitati Esperanticae Progreso. Anno 1913 autem Universalis Societas Esperantica eum legatum proclamavit. Laborem ingeniosum philosophi atque esperantistae Michaelis Jurkiv (1877-1914) continuavit.[1] orestes noster iam anno 1908 cum amicis linguam Esperanticam ediscere incohatus est; anno 1909 specimen foliorum Pola Esperantisto in manus eius venit, unde inscriptionem cursualem graphei centralis UEA tunc Genavae siti cerpit.

Esperanticum idioma partes culturae Ucrainae disseminandae ageret. Itaque Kuzma multa opera Ucrainica in idioma Zamenhofianum convertit; insuper libros definitivos linguae Esperanticae discendae exaravit. Anno 1922 sumptu proprio edidit librum Esperantici ediscendi cui titulus Повний підручник до науки міжнародньої мови есперанто. Eodem anno pro glossario Caroli Verbytsky praefationem scripsit. Denique anno 1931 libellus Ключ до есперанта in lucem prolatus est[2] Symbolas suas in foliis pluribus vulgari fecit: e.g. apud La Verda Standardo (Aquinci), Germana Esperanto Gazeto (Berolini). Annis inter 1913 et 1923 moderabatur periodicum notissimum Ukraina Stelo.

Litterarum Mundus conversiones classicorum operum multas in lucem protulit. Ecce auctores Ucrainici ibi praesentes: Iosephus Makovej (1/1925), Bogdanus Lepkij (2/1925), Basilius Stefanik (3/1925) et Ioannes Franko (10/1925).

Anno 1968 Commissio Esperantica Republicanus Orestem sodalem honoris caussa elegit, qui internationaliter culturae Ucrainicae valde profuisset. Hodie in Kolomija via strata eius nomen portat.

Nexus externi

recensere
  1. "Джерело есперанто для українців задзвеніло в Тернополі"
  2. Томащук Михайло: Смертю смерть подолав, 2002, p. 214