Litterarum Mundus (Esperantice: Literatura Mondo, compendiarie: L.M. sive LM) periodicum maximi momenti litteris omnino dedicatum Esperanticum fuit. Annis inter 1922 et 1949 editum est in Hungaria nonnullis annis deficientibus.

Literatura Mondo (1922)

Secundo, domus editoria id nomen habuit; tertio, id periodicum veram scholam propriam (Skolo de Literatura Mondo) genuit auctorum novorum qui symbolas suas publicandas foliis dederant.

Periodicum recensere

 
Involucrum anno 1926
 
Involucrum anno 1935

Ecce tres periodi quibus res omnes bene dividi possint: annis inter 1922 et 1927 quinque in collectionibus, annis inter 1931 et 1938 octo in collectionibus, annis inter 1947 et 1949 tribus in collectionibus.

De periodo prima recensere

Initium Aquinci anno 1922 factum est, editore Theodoro Schwartz (1922-1924) moderantibus Kolomano Kalocsay et Iulio Baghy. Postea autem usque mensem Maium 1927 editiones curavit Institutum Esperantici Hungaricum praeside Vincentio Tóth. Tunc summatim paginae 838 compositae sunt.

De periodo secunda recensere

Refundatio facta est mense Ianuario 1931 a Gulielmo Bleier editore moderatoreque. Redactores denuo fuerunt Kalocsay atque Baghy praeter Carolum Bodó, Franciscum Szilágyi, Ludovicum Tárkony. Mense Ianuario 1933 Iulium Baghy paenituit rerum, ut ab operis desereret. Tunc (usque annum 1934) summatim paginae 830 compositae sunt.

De periodo tertia recensere

Post Secundum bellum mundanum triennium annorum inter 1947 et 1949 periodicum illustre revenit. Anno 1950 lectoribus dolor de fine impressionum pro causis pecuniariis communicatus est. Speciminum sex praevisorum anno 1949 quattuor solummodo in lucem proferri potuerunt.

In periodico conficiendo homines totius orbis terrarum operam navabant, vel ex Asia orientali. Maximi aestimabantur tam criticae recensiones sine ira et studio concinnatae quam observationes aestheticae generales. Gemmae editoriae autem fuerunt fasciculi sic dictae nationales: usque annum 1934 numeri speciales uni terrae dicati editi sunt de Estonia, Polonia, Bohemia, Iugoslavia, Suecia. Nova generatio poetarum cunas suas apud Litterarum Mundum hbuit. Formatum 30 x 23 centimetrorum novissima in periodo mutatum est ad 29 x 20,5 centimetrorum. Anno 1933 nonnullae recensiones et observationes linguisticae additae separatim in Bibliografia Gazeto (72 paginarum) apparuerunt. Mense Ianuario 1934 talis appendix titulata est Lingvo Libro. In foliis illustrationes abundabant, quamvis aspectu sat modesta essent.

Anastaticae impressionis tentamina recensere

Tokii societas "Kooperativo por Represo de Literatura Mondo" annis inter 1969 et 1976 omnes numeros rursus disponibiles fecit elencho auctorum omnium utilissimo aucto. Altera domus editoria Iaponica nomine Ludovikito etiam novum aditum explicavit.

Domus editoria recensere

Periodo altera Litterarum Mundus inter domos editorias Esperanticas maxime activas numerabatur. Ei fini, ut auctoribus dhuc ignotis suggestum dignum praeberetur itaque litterarum originalium Esperanticarum multitudo crescerent. Neque autem ab interpretationibus edendis abhorrebatur! Anno 1933 Consociatio bibliophilorum esperantistarum (Asocio de Esperantistaj Libro-Amikoj) (AELA) congregata est. In catalogo opera omnia Kolomani Kalocsay, originalia Esperantica Stellan Engholm, originala Esperantica prima et Ludovici Tárkony (tunc etiam sub nomine Totsche) et Ioannis Weinhengst et Eugenii Aisberg, et Henrici Adamson insunt, insuper prima artium historia Esperantice pacta necnon lexicon magnum Enciklopedio de Esperanto. Pro anno 1935 operum quindecim editio in votis erat. Quoad puritatem linguisticam commentationes foliorum horum cunctae impeccabiles fuerunt. Sunt qui dicant censuram nonnumquam factam esse neologismis apud iuvenes auctores pullulantibus exstirpandis. Officina, cuius prelis diu res mandatae sunt, fuit Pestvidéki Nyomda Vac Vacii in civitate haud procul a Budapestino sita.

Improvise anno 1934 politici editiones novas interdixerunt. Franciscus Braun, typographus Sciamhaevum petivit ad parandam officinarum commigrationem nam antisemitismus apud Sinas quasi deerat. Infeliciter duabus hebdomadis post ea regio Serica ab exercitu Iaponico invasa est. Braun se Hongcongum servare potuit, ubi nova imprimi potuerunt. Gulielmus Bleier Iudaeus Hungariam linquens Lutetiae mortuus est die quo caput Franciae a Germanis occupatum est. Bello inter Britanniam et Hungariam indicto Braun in Anglia vitam degens in carcerem coniectus est. Bello saeviente varia iam impressa e.g. Decameron Ioannis Boccaccio perierunt.

Resurrectio postbellica quoad editiones recensere

Bénik Gyula typographus iuvenis idioma Zamenhofianum edidicit, ut sollerter omnia agere atque disponere posset. Denuo editiones ubique terrarum dilectae fabricari poterunt. Post annum 1956 insurrectione antisovietica compacta Gyula in motu Esperantico Hungarico renovando laboravit. Iste vir indefessus Vacii multos linguam Esperanticam docuit.

In vestigiis periodici Hungarici autem folia "Norda Prismo" habentur, quae annis inter 1955 et 1974 in Suecia et Finnia edita sunt. Similiter agebant moderatores horum periodicorum: "La Nica Literatura Revuo" et "Monda Kulturo".

Libri selecti domus editoriae LM recensere

 
Henrici Adamson opus Auli - rakonto pri knabeto
  • Amo de Tooĵuuroo - Kikuĉi Kan, convertit Ŝimomura
  • Arĝenta duopo - Iulius Baghy, Kolomanus Kalocsay, 1937
  • Arthistorio I. - Hekler, Antono, 1934
  • Arthistorio II. - Hekler, Antono
  • Auli - Adamson, Henricus, 1934
  • Bakŝiŝ - Leonardus Nowell, Mansell Newell, 1938
  • Ĉeĥoslovaka Antologio - Ota Ginz, Stanislaus Kamarýt, 1935
  • Cezaro - Jeluŝiĉ, Mirko, convertit Ivo Rotkvić, 1934
  • Ĉu li? - Vallienne, Henricus, 1938
  • Dancu Marionetoj! - Iulius Baghy 1933
  • De Paĝo al Paĝo - Ludovicus Tárkony, 1932
  • Dekdu Poetoj - red. Kolomanus Kalocsay, 1934
  • El la "Verda Biblio" et Babilado kun Horaĉo Ŝercer - Israel Lejzerovicz, 1935
  • El la Notlibro de Praktika Esperantisto - K. R. C. Sturmer red.: Gulielmus Bleier, Kolomanus Kalocsay, Ludovicus Tárkony, 1934
  • Ellermu! - Franciscus Szilágyi, p. 111, 1937
  • En ekzilo - Emericus Baranyai (EMBA), 1938
  • Enciklopedio de Esperanto - red.: Ludovicus Kökény, 1933-1934
  • Eszperantó nyelvtan, Magyarázatok Ludovicus Kökény: Populara lernolibro c. könyvéhez (grammatica) - Kalocsay, K., 1948
  • Eterna Bukedo - Kolomanus Kalocsay, 1931
  • Fine mi komprenas la radion! - Eugenius Aisberg, 1934
  • Homarisma laboro - K. R. C. Sturmer, 1931
  • Homoj sur la Tero - Stellan Engholm, 1932
  • Hungara Antologio - red.: Kolomanus Kalocsay, Iulius Baghy, 1933
  • Hura! - Iulius Baghy, 1930
  • La Infanoj en Torento - Stellan Engholm, 1934
  • Infero - Dante Alighieri, convertit: Kolomanus Kalocsay, 1933
  • Interpopola konduto - Edmond Privat, 1935
  • Johano, la Brava - Alexander Petőfi, convertit: Kalocsay, K., 1923
  • Johano, la Brava - Alexander Petőfi, convertit: Kolomanus Kalocsay, 1948
  • Kiel Fariĝi Poeto, aŭ: Parnasa gvidlibro - Kolomanus Kalocsay, Gasto Waringhien, 1932
  • Konturoj de la lingvonormigo en la tekniko - Eugenius Wüster, 1936
  • La Gramatika Karaktero de la Esperantaj Radikoj - Kolomanus Kalocsay, 1938
  • La Juda Ŝtato studo|La Juda Ŝtato - Theodorus Herzl, convertit: Bernardus Selzer, 1934
  • La Pentroarto en la Malnova Hungarujo - Stephanus Genthon, convertit: Franciscus Szilágyi, 1932
  • La simpla Esperanto - Franciscus Szilágyi, 1931
  • La Sorĉistino el Kastilio - Salomon Asch, convertit: Israel Lejzerovicz, 1933
  • La strato de fiŝanta kato - Iulianus Földes, converterunt: Ladislaus Halka, Ladislaus Somlai, 1937
  • La Tragedio de l' Homo - Emericus Madách, convertit: Kolomanus Kalocsay, 1924
  • La tuta Esperanto - Henricus Seppik, 1938
  • La verko de Chopin - Mieczyslaw Biernacki, convertit: Ioannes Medrkiewicz, p. 26, 1938
  • Leteroj al juna poeto - Rainerius Maria Rilke, convertit: A. Münz, 1934
  • Lingvo Stilo Formo - Kolomanus Kalocsay, 1931
  • Magyar eszperantó évkönyv - red.: Ludovicus Kökény, 1931
  • Maria kaj la grupo - Emericus Baranyai (EMBA), 1936
  • Mia spektro - Nicolaus Kurzens, p. 64, 1938
  • Mia vojaĝo en Sovetio - Antonius Slonimski, convertit: Kornfeld, 1934
  • Modernaj Robinzonoj en la Siberia praarbaro - Theodorus Schwartz, 1924
  • Mr. Tot Aĉetas Mil Okulojn - Ioannes Forge, 1931, 1934
  • Multe pli la Amo - Thomson, L. E., 1936
  • Parnasa Gvidlibro - cf. Kiel fariĝi poeto
  • Peko de Kain - Ioannes Ŝirjaev 1933
  • Plena Gramatiko de Esperanto - Kolomanus Kalocsay, 1935
  • Plena Gramatiko de Esperanto - Kolomanus Kalocsay, Gasto Waringhien, 1938
  • Poemaro el Hungarlando - Franciscus Szilágyi, 1929
  • Populara lernolibro de Esperanto - Ludovicus Kökény, 1947
  • Preter la Vivo - Iulius Baghy, 1923, 1931
  • Pri l' moderna arto - Grenkamp Salo, 1933
  • Rigardu la Teron - Henricus Gulielmus Van Loon, 1936
  • Rimportretoj - Kolomanus Kalocsay, 1931
  • Romaj Elegioj - Goethius, convertit: Kolomanus Kalocsay, 1932
  • Romano de San Michele - Munthe, Axelius, convertit: Genovefa Weleminsky, 1935
  • Streĉita Kordo - Kalocsay, K., 1931
  • Svisa Antologio - red.: Arthurus Baur, convertit: H. Blaser, 1939
  • Trans la Fabeloceano - Franciscus Szilágyi, 1931
  • Tri homoj en boato - Hieronymus K. Jerome convertit: G. Badash, 1934
  • Tur-strato 4 - Ioannes Weinhengst, 1934
  • Verkoj de FeZ - Felix Zamenhof, 1935
  • Viktimoj - Iulius Baghy (eddidit: Hungara E-Instituto 1925), 1928 et 1930
  • Vivo de Arnaldo - Benitus Mussolini, 1934
  • Vojaĝo en Faremidon. Du Ŝipoj - Fredericus Karinthy, 1934

Bibliographia selecta recensere

De periodico recensere

  • 1979: Auld, William. Indekso de tradukitaj poemoj publikigitaj en "Literatura Mondo", "La Nica Literatura Revuo", "Monda Kulturo" kaj "Norda Prismo". Dollar: Auld 1979, 25 p.
  • 1974: Auld, William. La heroa revuo. En Esperanto (UEA) 1974, n-ro 7–8 (jul.–aŭg.). Represo en Auld, William. Pajleroj kaj stoploj. Elektitaj prozaĵoj. Roterodami: Universala Esperanto-Asocio 1997, p. 53-54 (pri la centra rolo de la revuo ′Literatura Mondo′ por la evoluo de la Esperantaj lingvo, literaturo kaj tradukarto).
  • 1972: Benczik, V[ilmos]. Jubileo de Literatura Mondo. In: Hungara Vivo 1972/4, p.1-3
  • 1972: Kalocsay, K. La tri vivoj de "Literatura Mondo". In: Hungara Vivo 1972/4, p. 4–5
  • 2009: Stephanus Ertl. Literatura Mondo. In: Unda Esperantici, mense Octobri, p. 16

De domu editoria recensere

  • 1972. Kökény, L. La libroeldonagado de Literatura Mondo. En: Hungara Vivo 1972/4, p. 6

De schola recensere

  • 1969: Darázs, Bérci. La titana skolo. – Cluj 1969, 24 folioj.

Nexus interni recensere

  • Orestes Kuzma, qui multas res Ucrainicas in Esperanticum vertit; quae apud Litterarum Mundum legi possunt

Nexus externi recensere