Nuditas heroica[1] est depictio nuditatis in historia artis quae heroas, deos, semideos, athletas et bellatores nudos effingit. Nuditas heroica in aetate archaica historiae Graeciae primum apparuit.

Statua Galatae morentis apud Musea Capitolina sita.

Historia

recensere
 
Statua "Princeps Seleucidarum" appellata, hodie Romae sita.
 
Napoleo Bonapars, effictus ut Mars Pacificator, ab Antonio Canova sculpto.

In artibus Graeciae antiquae bellatores saepe nudi depicti sunt, sed vere milites Graeci armati, non nudi, pugnabant. Di mythologiae Graecae saepe nudi efficti sunt, rarius etiam deae. Ante aetatem classicam, nuditas virorum in statuas, Graece antique kouroi appellatae, sculpta est. Graeci antiqui nuditatem seniorum non depingebant, sed solum nuditatem iuniorum. Postea, ut Plinius Maior scripsit, haec ars Graeca inducta est in re publica Romana.

Anno 1440 circa, Donatellus Florentinus sculptor Italicus Davidem regem biblicum nudum sculpsit. Aetate renascentiae artium, Angelus Bronzinus pictor Italicus Andream Auriam navigatorem seminudum, pictus ut Neptunus deus maris, anno 1530 circa pinxit, et Michael Angelus Bonarotius inter annos 1501 et 1504 praeclarissimum Davidem sculpsit.

Inter annos 1803 et 1806, Antonius Canova sculptor neoclassicus Italicus statuam Napoleonis I sine vestibus, effictus ut deus Mars Pacificator, sculpsit. Ante statuam Napoleonis Canova Perseum triumphantem inter annos 1797 et 1801 sculpserat. Aetate neoclassica aliae tabulae quae nuditatem heroicam effingunt factae sunt, exempli causa pictura Leonidas apud Thermopylas a Iacobo Ludovico David pictore Francogallico anno 1814 picta.

Aetate fascistica, Benito Mussolino duce, statuae athletarum nudorum in Foro Italico sculptae sunt.[2]

Societas

recensere
 
Leonidas apud Thermopylas ab Iacobo Ludovico David anno 1814 picto.

In societate Graeca antiqua nuditas crebra erat in gymnasia (e verbo Graeco γυμνός, scilicet 'nudus') atque in ludis. In gymnopaediis, dies festi in urbe Lacedaemone, cantores chori nudi canebant.

Milites Lacedaemones nudi se exercitabant, Thucydide scribente, et ipsi nuditatem in certamina Olympia induxerunt.

In sculptura Graeca classica et hellenistica interdum bellatores barbari nudi efficti sunt: duae sculpturae Galatarum ex arce Pergami ("Galata morens" et "Galata se occidens") exempla sunt.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De statuis athletarum apud Forum Italicum, vide hic. (Italice)

Bibliographia

recensere
  • Casana, Jesse, The Problem with Dexileos: Heroic and Other Nudities in Greek Art, American Journal of Archaeology. 111 (1), 2007.
  • Hallett, Christopher H., The Roman Nude: Heroic Portrait Statuary 200 B.C.-A.D. 300, Oxford University Press, 2005.
  • Osborne, Robin, Men Without Clothes: Heroic Nakedness and Greek Art, Gender & History. 9 (3), 1997.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad nuditatem heroicam spectant.