Norbertus (archiepiscopus Magdeburgensis)

archiepiscopus catholicus
(Redirectum de Norbert)
Haec pagina de Sancto Norberto archiepiscopo Magdeburgensi narrat. Si alium hominem, cui est nomen Norberti, quaeris, vide Norbertus (discretiva).

Norbertus (natus circa annum 1080 Gennapii aut Xanti; mortuus die 6 Iunii 1134 Magdeburgi) fuit fundator ordinis Praemonstratensis et episcopus Dioecesis Magdeburgensis.

Sanctus Augustinus regulam ordinis Sancto Norberto tradit, ex "Vita Sancti Norberti" (circiter 1140 picta)

Ab Ecclesia Catholica Romana ab anno 1582 sanctus colitur. Patronus est Dioecesis Magdeburgensis et terrae Magdeburgensis necnon unus e patronis Bohemiae, ubi in Monasterio Strahoviensi sepulcrum habet.

Duae conversiones vitam eius significant: Dives canonicus asceta factus est, qui huc illuc vagans poenitentiam praedicabat et ordinem condidit; postremo autem archiepiscopus Magdeburgensis in mundum revertit.

Canonicus et capellanus aulicus

recensere

Norbertus, filius Heriberti de Gennapio cum Hedviga uxore, iam puer collegiatam Sancti Victoris Xanti ingressus ibi educatus est. Vitam iucundam praebenda copiosa fultam exspectare potuit. Archiepiscopum Coloniensem Fridericum I (1100–1131) comitatus Norbertus canonicus, qui tum erat subdiaconus, ad aulam regiam pervenit. Norbertus capellanus aulicus expeditionis imperatoris Henrici V particeps Romam iter fecit, ubi Henricus anno 1111 imperator coronatus est.

Anno 1113 imperator ei dioecesim Cameracensem praebuit, sed Norbertus recusavit. Forsitan investituram e manibus imperatoris respuebat partibus papalibus inclinans, quod papam cum cardinalibus ab imperatore duos annos captum vidisset.

Anno 1115 conversio subitanea accidisse traditur: Norbertum fulmine ictum de equo concidisse et verba Davidis "Converte a malo et fac bonum" audivisse duae vitae (Vita A et Vita B) saeculo duodecimo medio conscriptae narrant. Multae res singulares tantum ex his fontibus hagiographicis notae sunt nec aliter exquiri possunt.

Eremita, praedicator migrans, fundator ordinis

recensere

Norbertus vitam moribus saecularem aversatus sacerdos ordinatus est. Veste serica pro cilicina commutata frustra collegiatam Xantensem reformare studuit. Vitam eremiticam sibi elegit (cella eius fuit in Fürstenberg colle prope Xantum), sed etiam concionator paenitentiae huc illuc vagabatur, quare ecclesiae haeresim timenti in suspicionem venit. In Synodo Frislariensi anno 1118 Norbertus efficaciter se contra crimen haereseos defendit, quod autem reconciliatio minus successit, praebendae Xantensi recusans patriam reliquit.

In Francia meridiana papam Gelasium II repperit, qui ei veniam in peregrinatione praedicandi dedit. Norbertus quoddam tempus in Francia septentrionali occidentalique praedicabat. Anno 1119 in concilio Remis habito prodibat.

Ecclesia hominem sibi molestum, sed ad allieciendos audientium animos aptum officio vincire conata est: Lauduni Norberto Collegiata Sancti Martini reformanda mandata est, sed sicut Xanti invitisssimis canonicis conatum ad irritum cecidit.

Norbertus fideles ad imitationem Christi apostolorumque vocavit. Exemplum primae communitatis Hierosolymitanae sive vitam apostolicam praedicans et vitia ecclesiastica vituperans multos, qui viam novam quaererent, alliciebat.

Forsitan papa Calixto II incitante episcopus Laudunensis Bartholomaeus de Iur Norberto occasionem monasterii condendi dedit. Qui primo obnitens denique "fundator invitus"[1] exstitit. Anno 1120 locis desertis Franciae, quae tum episcopo Laudunensi erant quaeque litteris fundatoriis Præmonstratus sive Pratum monstratum (Francice: Prémontré) appellabantur, Praemontratensem abbatiam fundavit, ut vita narrat, postquam visionem Iesu Christi habuisset, qui ibi monasterium condi iussisset. Traditio antiqua episcopum Laudunensem ibi die 25 Ianuarii, qui est dies festus conversionis Sancti Pauli apostoli, Norbertum visitavisse vult, ut illi habitum album traderet. E monasterio Praemonstratensi Ordo Praemonstratensis ortus est, qui est ordo Canonicorum Regularium regulam Sancti Augustini sequens. Anno 1126 papa Honorius II ordinem confirmavit. Usque ad annum 1137/1140 etiam conventus feminarum abbatiae Praemonstratensi adiunctus erat. Abbatia Praemontratensis ergo sicut multa alia monasteria Praemonstratensia erat monasterium duplex.

Norbertus talem statum monasteriorum iuridicum voluit, qualis a Stephano Weinfurter "libertas Norbertina" appellatur[2]. Sibi iura cuiusque monasterii propria dari coegit, ipse administrationem assumpsit et "zonam episcopo liberam"[3] appetivit. Pro suis in multis collegiatis distributis asseclis pariter erat pater, abbas et episcopus. Cum tota communitas imprimis exemplum suum secuta esset, discrimen magnum effectum est, ubi archiepiscopus Magdeburgum discessit (vide infra). Cui discrimini discipulus eius Hugo Fossensis (1128–1161) ordine consuetudinibus confirmando respondit, ne amplius ordo in uno homine ennixus sit.

Archiepiscopus Magdeburgensis

recensere

Hieme anni 1125 Norbertus Romam iter fecit, ubi a papa honorifice salutatus est. Archiepiscopo Ruotger Magdeburgensi mortuo secunda Norberti vitae conversio accidit. Confratribus obstupescentibus Norbertus sivit, ut a papa Honorio II et Lothario III rege in dieta Spirensi archiepiscopus Magdeburgensis fieret. Die 18 Iulii anni 1126 Magdeburgum ingressus est, secundum legendas nudipes et vestibus pauperculis indutus. Sine mora dioecesim emendare coepit: Presbyteros simplices caelibatum observare coegit; anno 1129 Canonici Regulares collegiatae Sanctae Mariae Magdeburgensis Praemonstratensibus explevit. Bis insidiis capitis periclitatus esse traditur; etiam cives contra archiepiscopum, qui sibi nimis severus videretur, seditionem fecerunt, ut ei urbe fugiendus esset; interdicto eos domuit.

Norbertus alias collegiatas condidit, sed in gentes trans Albim habitantes convertendo necnon in iura archidioeceseos Magdeburgensis trans Poloniam extendendo parum processit.

Norbertus inter familiares Lotharii III erat, quem anno 1132/1133 in Italiam comitatus est, ubi Lotharius imperator coronatus est. Ad tempus, dum archiepiscopus Coloniensis abest, etiam munere cancellarii Italiae fungebatur. Ex Italia reversus primo in aula imperatoris manebat. Anno 1134 ineunte Magdeburgum rediit, ubi die 6 Iunii anni eiusdem anni mortuus est, forsitan ob malariam.

Praedicator asceticus et fundator ordinis reformationem ecclesiasticam appetens princeps imperii et homo aulicus factus est. Comes Godefridus Cappenbergensis, qui Norberto opes suas tradiderat et ipse se ordini adiunxerat, narrat se ab aulico splendore, cum Norbertum Magdeburgi visitavisset, adeo abhorruisse, ut ilico rursus discessit.

Mors, sepulcrum, canonizatio

recensere
 
Missale Praemonstratense, Argentorati circa annum 1502/04

Norbertus die 6 Iunii anni 1134 Magdeburgi mortuus est. Die 11 Iunii in ecclesia collegiatae Sanctae Mariae sepultus est.

Nobertus Medio Aevo canonizatus non est, quare nescimus. Anno 1582 papa Gregorius XIII ordini ab illo condito concessit, ut die 6 Iunii episcopus sanctus et confessor celebraretur. Anno 1621 veneratio in totam Ecclesiam extenta est.

Anno 1982 Norbertus a papa Ioanne Paulo II patronus terrae Magedeburgensis dictus est.

Abbate Caspare de Questerberg Pragensi auctore reliquiae Norberti anno 1626 consilio civibusque Magdeburgensibus, qui tum iam erant Lutherani, resistentibus in monasterium Praemonstratense Strahoviense Pragam tranlatae sunt, ubi adhuc requiescunt. Translationis fons maximi momenti est Narratio translati e Saxonia in Boemiam sacri corporis … Norberti … (Pragae 1627).

Anno 1709 Franciscus Büttner (Pseudonorbertus ex narratione Pragensi translati e Saxonia in Boioemiam corporis Norberti) ostendere studuit reliquias falsas Pragam translatas esse. Etiam Protestantes Magdeburgi memoriam Norberti colebant.

Anno 1975 Magdeburgi Norberti sepulcrum, quod post sancti translationem superaedificatum erat, apertum est. Quod litterae ad pervestigationem pertinentes ab archaeologo, qui tum sepulcrum aperuit, adhuc retinentur[4], finis non liquet.

  1. Stephanus Weinfurter: Norbert von Xanten und die Entstehung des Prämonstratenserordens, in: Barbarossa und die Prämonstratenser, Goppingae 1989, ISBN 3-929776-03-0, p. 71
  2. ibidem, p. 73
  3. ibidem, p. 72
  4. Tag des Herrn, periodicum ecclesiasticum Germaniae orientalis anni 2010
  • Vita Norberti archiepiscopi Magdeburgensis, in: G. H. Pertz et alii (Ed.): Scriptores 12: Historiae aevi Salici. Hannoverae 1856, p. 663–706 (in interrete: Vita Norberti)
  • Vita Norberti archiepiscopi Magdeburgensis. Leben des heiligen Norbert, Erzbischofs von Magdeburg. Transl. a G. Hertel. Die Geschichtsschreiber der deutschen Vorzeit 64. 2. ed. Lipsiae: Lorentz [et al.], 1941.
  • Narratio translati e Saxonia in Boëmiam sacri corporis beatissimi viri, Norberti, Parthenopolitani olim archiepiscopi, Germaniae primatis, conditoris et patriarchae ordinis Praemonstratensis, cui compendiosa vitae rerumque ipsius s. Norberti historia, commentariolus item de transferendis sanctorum reliquiis, praemittuntur. Referentibus fratribus monasterii Strahoviensis, ejusdem ordinis, in superiore Praga siti … Pragae: Sessius, 1627.

Bibliographia

recensere
  • D. Salewsky: Norbert von Xanten/Magdeburg – eine vielschichtige Persönlichkeit des Mittelalters. In: M. Puhle / R. Hagedorn (Ed.): Prémontré des Ostens. Das Kloster Unser Lieben Frauen Magdeburg vom 11. bis 17. Jahrhundert. Ziethen, Oschersleben 1996, ISBN 3-932090-05-5, S. 29–42.
  • L. Horstkötter: Norbert von Xanten († 1134), erst Ordensmann, dann Erzbischof von Magdeburg. In: M. Puhle / R. Hagedorn (Ed.): Kloster Unser Lieben Frauen Magdeburg. Stift, Pädagogium, Museum. Ziethen, Oschersleben 1995, ISBN 3-928703-77-3, S. 43–49.
  • K. Elm: Norbertus triumphans. In: ibidem p. 57–66
  • K. Elm (Ed.): Norbert von Xanten. Adliger, Ordensstifter, Kirchenfürst. Coloniae Agrippinae 1984, ISBN 3-87909-133-1
  • K. Elm: Norbert von Xanten, in: Theologische Realenzyklopädie 24 (1994), p. 608–612
  • W. M. Grauwen: Norbertus Aartsbisschop van Maagdenburg (1126–1134), Bruxellis 1978
  • S. Weinfurter: Norbert von Xanten und die Entstehung des Prämonstratenserordens, in: Barbarossa und die Prämonstratenser, Goppingae 1989, ISBN 3-929776-03-0, p. 67–100
  • S. Weinfurter: Norbert von Xanten im Urteil seiner Zeitgenossen (Xantener Vorträge zur Geschichte des Niederrheins 5), Thuiscoburgi: Universität, 1992
  • L. Horstkötter: Norbert von Xanten. In: Lexikon für Theologie und Kirche, 7 (1998), ISBN 3-451-22012-1, Coll. 903–905
  • H. Binder (Ed.): 850 Jahre Prämonstratenserabtei Weißenau 1145–1995. Thorbecke, Sigmaringae 1995, ISBN 3-7995-0414-1 (commentationes ad iconographiam p. 331–406)
  • E. Poche: Norbert von Magdeburg, in: W. Braunfels (Ed.): Lexikon der christlichen Ikonographie – Vol. 8. Herder, Friburgi 1976, ISBN 3-451-22568-9
  • B. Gehle: Die Prämonstratenser in Köln und Dünnwald. Grüner, Amstelodami 1978, ISBN 90-6032-106-5.

Nexus interni