Bartholomaeus de Iur (natus saeculo XI exeunte; mortuus anno 1158) fuit episcopus Laudunensis ab anno 1113, fautor ordinis Praemonstratensis et (cum Norberto Xantensi) conditor Abbatiae Praemonstratensis et Abbatiae Sancti Martini Laudunensis.

Wikidata Bartholomaeus de Iur
Res apud Vicidata repertae:
Bartholomaeus de Iur: imago
Bartholomaeus de Iur: imago
Nativitas: 1080; Grancio
Obitus: 1158; Foigny Abbey
Patria: Francia

Anno 1142 cum episcopis Petro Silvanectensi et Simone Noviomensi matrimonium Radulphi comitis Viromandensis cum Petronilla Aquitaniae sacravit. Propter hoc anno 1148 hi quinque a papa Innocentio II excommunicati sunt; anno 1151 Bartholomaeus de Iur ex episcopatu eiectus est. Successor fuit Gualterus de Sancto Mauricio.

Bartholomaeus de Iur monachus Cisterciensis factus est in abbatia Foigny quam ipse cum Bernardo Claraevallensi anno 1121 condiderat. Ibi anno 1158 mortuus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bartholomaeum de Iur spectant.