Aperire sectionem principem
Abbatia Strahoviensis
Insigne abbatiae Strahoviensis

Regia canonia Strahoviensis in Monte Sion Pragae[1][2][3] est vetustissima abbatia Ordinis Praemonstratensis in Bohemia, anno 1143 a duce Vladislao II (ab anno 1158 rex) et episcopo Olomucensi Henrico Zdík condita.

Anno 1627 corpus sancti Norberti, ordinis fundatoris, Magdeburgo Pragam translatum et in ecclesia Monasterii Strahoviensis sepultum est.

Notissima est bibliotheca monasterii (Bibliotheca Strahoviensis), quae 200 milia librorum continet et cuius vetusstisimus liber Evangelistarium Strahoviense est, saeculo nono scriptum.

Abbas Ioannes Lohelius anno 1612 archiepiscopus Pragensis factus est. Lohelio abbate ecclesia sancto Rocho dedicata ab imperatore Rudolpho II condita est gratiarum actionis causa propter pestilentiam defensam.

Praesens abbas Strahoviensis est Daniel Petrus Janáček post Michaelem Iosephum Pojezdný anno 2018 in abbatem electus.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Strahoviense spectant.
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!