Henricus Sdico

episcopus Olomucensis
(Redirectum de Henricus Zdík)

Henricus Sdico (Bohemice Jindřich Zdík; natus circa annum 1083; mortuus Olomucii die 25 Iunii 1150) fuit episcopus Olomucensis ab anno 1126 ad 1150.

Wikidata Henricus Sdico
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Sdico: imago
Henricus Sdico: imago
Nativitas: 1083;
Obitus: 25 Iunii 1150; Olomucium

Memoria

A nonnullis habetur pro filio Cosmae Pragensis, decani ecclesiae Pragensis.

Sub episcopatu eius nova ecclesia sub titulo sancti martyris Venceslai erecta est et sedes episcopalis illuc ex ecclesia sancti Petri permissione summi pontificis Innocentii II translata est, duodecim ibi canonicis institutis.[1]

Anno 1143 cum Vladislao II, duce Bohemae (ab anno 1158 rex), fundavit monasterium Strahoviense, vetustissimam abbatiam ordinis Praemonstratensis in Bohemia, ubi est autem sepultus.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Sdiconem spectant.