Ioannes Lohelius OPraem (natus anno 1549; obiit die 2 Novembris 1622) fuit abbas Strahoviensis, archiepiscopus Pragensis et magister generalis ordinis crucigerorum cum rubea stella.[1]

Ioannes Lohelius

Anno 1582 electus est in abbatem monasterii Strahoviensi. Anno 1602 factus est episcopus auxiliaris archiepiscopi Pragensis Sbignei. Mortuo Carolo Lambergio anno 1612 in archiepiscopum Pragensem a Matthia Caesare eligitur et nominatur, et a Romano Pontifice confirmatur; quem etiam Ordo Crucigerorum cum Rubea Stella generalis magistri dignitate condecoravit. Die 10 Februarii 1616 coronavit in reginam Bohemiae Matthiae coniugem Annam Tyrolensem, anno sequenti in regem Bohemiae autem Ferdinandum II. Post proelium ad Montem Album anno 1620 rediit Pragam Vienna, ubi exulaverat. Anno 1621 templum metropolitanum divi Viti, a Calvinistis profanatum, reconciliavit et altaria consecravit. Obiit anno 1622 die 2 Novembris, aetatis suae 73, sepultusque est in Strahoviensi Ecclesia. Post mortem eius in archiepiscopum Pragensem Ernestus Adalbertus ab Harrach electus est.

  1. Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 519.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Lohelium spectant.