Insigne archiepiscopi Sbignei

Sbigneus Berka de Duba et Lipa (natus anno 1551; obiit die 6 Martii 1606) fuit decimus archiepiscopus Pragensis et generalis magister ordinis crucigerorum cum rubea stella.[1]

VitaRecensere

 
Sbigneus Berka de Duba

Sbigneus erat ex familia nobili de Duba et Lipa oriundus. Erat septem ecclesiarum canonicus et per annos complures administrator dioecesis Ratisbonensis. Mortuo archiepiscopo Martino Medek anno 1592 archiepiscopus Pragensis factus est et etiam Crucigeri cum rubea stella eum in suum supremum magistrum elegerum et creaverunt.[2]

Domum Archiepiscopalem ante Arcem Pragensem magnifice exaedificavit et anno 1603 titulum Principis ab imperatore ac rege Bohemiae Rudolpho II obtulit. Anno 1605 synodum nationalem iuxta Tridentini Concilii leges celebravit. Obiit die 6 Martii anno 1606. Sepultus est Pragae in ecclesia metropolitana sancti Viti.[2]

NotaeRecensere

  1. Synodus archidioecesana Pragensis, habita a D. Sbigneo Berka a. 1605. Pragae 1605, p. 1.
  2. 2.0 2.1 Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 518-519.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sbigneum Berkam spectant.