Ordo militaris Crucigerorum cum rubea stella

Ordo militaris Crucigerorum cum rubea stella[1] est ordo religiosus saeculo 13 a sancta Agnete de Bohemia constitutus. Crucigeri cum rubea stella sunt canonici regulares, qui regulam sancti Augustini sequuntur. Primaria ordinis sedes est Pragae in Bohemia.

Insigne Ordinis

Historia

recensere
 
Sedes primaria Crucigerorum et Pons Caroli in Praga
 
Ordinis fundatrix sancta Agnes cum magno magistro Nicolao Puchner, ex altare saeculi 15

Anno 1233 condidit sancta Agnes de Bohemia, filia regis Bohemiae Ottocari I, in Praga hospitalem sancti Francisci, ubi constituit etiam confraternitem, quae in hospitale laboravit. Hi fratres hospitalares introducti sunt eodem anno a matre Agnetis regina Bohemiae Constantia ad ecclesiam sancti Petri in Porzicz (kostel sv. Petra na Poříčí). Die 14 Aprilis 1237 suscepit Gregorius IX, pontifex Romanus, hospitale eorum in protectionem apostolicam et fratres hospitalares ordinem religiosum Crucigerorum esse declaravit. Anno 1252 impetravit ordinis fundatrix sancta Agnes a papa Innocentio IV ut Crucigeri, ad distinctionem aliorum, gestare possent sub rubra cruce rubram stellam. Eodem anno fundatum est novum hospitale sancti Francisci ad pedem pontis Pragensis cum ecclesia sancti Spiritus, quod factum est sedes primaria ordinis.[2]

Multi Crucigerorum magistri generales saeculorum 16 et 17 erant etiam archiepiscopi Pragenses (exempli gratia Sbigneus Berka de Duba, Ioannes Lohelius, Ernestus Adalbertus ab Harrach).

Praesens ordinis magister generalis est ab anno 2011 Iosephus Šedivý.

Hodie administrant Crucigeri stellati multae ecclesiae Bohemiae et Moraviae et unam ecclesiam Austriae – ecclesiam sancti Caroli in Vindobona.[3]

  1. www.krizovnici.eu – pagina domestica ordinis
  2. Joannes Florian Hammerschmid, Prodomus Gloriae Pragenae, Vetero-Pragae 1723, p. 56–65.
  3. www.krizovnici.eu – pagina domestica ordinis

Nexus externi

recensere