Nephropidae

taxon (Arthropoda: Decapoda)

Nephropidae sunt familia (aliquando Homeridae appellata) magnorum crustaceorum maritimorum.


Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Infraordo : Astacidea 
Superfamilia : Nephropoidea 
Familia : Nephropidae 
Dana, 1852
   
Palaeontologia
Valanginian–Recens
Subdivisiones: Genera
* Acanthacaris Bate, 1888
Nephropidae Trentoniae in oppido Cenomannicae venumdantur.
Lobster, Crab, and a Cucumber. Pictura a Gulielmo Henrico Hunt (hydrochroma, 1826 aut 1827) facta.

Nephropidae, quibus corpora longa caudaeque musculosae sunt, in rimis cuniculisque in imo mari habitant. Tribus ex quinque crurum paribus sunt chelae, praecipue primo pari, quae plerumque aliis maiora sunt. Nephropidae, cibus marinus magni aestimatae, certum momentum oeconomicum habent, saepe una ex quaestuosissimis rebus cibariis in regionibus litoralibus captis.[1] Nephropidae magni momenti in commercio sunt duae species generis Homari (in cultura vulgari nephropidae familiarissimae) ex Oceano Atlantico septentrionali, ac duo genera scampi vulgo appellata, quae carideorum similia sunt: Nephrops in hemisphaerio septentrionali (scilicet Nephrops norvegicus) et Metanephrops in hemisphaerio australi.[2] Artissime coniuncti nephropidarum cognati sunt genus Enoplometopus et tres aquae dulcis familiae: Astacidae Cambaridaeque superfamiliae Astacoideorum, et Parastacidae superfamiliae Parastacoideorum.

Species recensere

 
Homarus americanus.

Fossilia nephropidarum indicia retro saltem usque ad aevum Valanginium Cretacei extenduntur, abhinc annorum 140 milliones.[3] Hic index omnes familiae Nephropidarum species exstantis continet:[4]

  • Homarinus Kornfield, Williams & Steneck, 1995

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Homarus americanus, American lobster". McGill University. 27 Iunii 2007 /
  2. Scott, Thomas (1996). "Lobster". ABC Biologie. Walter de Gruyter. p. 703. ISBN 978-3-11-010661-9 .
  3. Dale Tshudy; W. Steven Donaldson; Christopher Collom; Rodney M. Feldmann; Carrie E. Schweitzer (2005). "Hoploparia albertaensis, a new species of clawed lobster (Nephropidae) from the Late Coniacean, shallow-marine Bad Heart Formation of northwestern Alberta, Canada". Journal of Paleontology 79 (5): 961–968 .
  4. Chan, Tin-Yam (2010). "Annotated checklist of the world's marine lobsters (Crustacea: Decapoda: Astacidea, Glypheidea, Achelata, Polychelida)". The Raffles Bulletin of Zoology Suppl. 23: 153–181 

Bibliographia recensere

  • Corson, Trevor. 2005. The Secret Life of Lobsters: How Fishermen and Scientists Are Unraveling the Mysteries of Our Favorite Crustacean. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 978-0-06-055559-7. Google Books.
  • Debelius, Helmut. 2000. Krebs-Führer: Garnelen, Krabben, Langusten, Hummer, Fangschreckenkrebse, weltweit; über 1000 Fotos aus dem natürlichen Lebensraum der Krustentiere. Hamburgi. ISBN 3-86132-504-7.
  • Phillips, Bruce F., ed. 2006. Lobsters: Biology, Management, Aquaculture and Fisheries. Novi Eboraci: Wiley. doi:10.1002/9780470995969. ISBN 978-1-4051-2657-1.
  • Townsend, Elisabeth. 2012. Lobster: A Global History. Londinii: Reaktion Books. ISBN 978-1-86189-794-7.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nephropidas spectant.