Pleocyemata
Pleocyemata sunt subordo crustaceorum decapodorum, a Martino Burkenroad anno 1963 erectus,[1] cuius classificatio greges monophyleticos Dendrobranchiata et Pleocyemata pro subordinibus Natantiis et Reptantiis substituit. Pleocyemata sunt omnia singula Reptantia (nomen quod iam gradu inferiore adhibetur, pro brachyuris, nephropidis, astacoideis, parastacoidis, et aliis), Stenopodidea (quae vulgo dicuntur caridea-pugiles vel caridea conti tonsorii), et Caridea (quae sunt omnia caridea vera). Inter Pleocyemata sunt infraordines sequentes:
Haec taxa per nonnullas proprietates congregantur, quarum gravissima est quod ova fecundata a muliere incubantur, et ad pleopoda (appendices natandi) adhaerent donec se ex ovis excludant. Haec proprietas gregi nomen dat.
Antiquissima fossile est Palaeopalaemon, ex Aevo Devoniano inventum.[2]
Notae
recensere- ↑ Burkenroad, M. D. (1963). "The evolution of the Eucarida (Crustacea, Eumalacostraca), in relation to the fossil record". Tulane Studies in Geology 2 (1): 1–17.
- ↑ Robert P. D. Crean (14 Novembris 2004). "Order Decapoda: Fossil record and evolution". University of Bristol
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide "Pleocyemata" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |