Aperire sectionem principem
Dardanus megistos2.jpg

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Infraordo : Anomura 
Macleay, 1838

Anomura, aliquando Anomala, est grex decapodorum crustaceorum Paguroidea et alia comprehendens. Cancri veri sunt in grege sororali, Brachyuris, et hi greges una sunt cladus Meiura.[1]

DescriptioRecensere

Nomen Anomala egregiam formarum huius gregis varietatem significat: cum omnes brachyura manifestas habeant similitudines, varii anomurorum greges sunt dissimilles. Nomen autem Anomura ex classificatione antiqua deducitur, qua decapoda reptantia in Macrura (caudis longis), Brachyura (caudis brevibus), et Anomura (caudis diversis) divisa erant.

Ut decapoda, anomura decem habent pereiopoda, sed ultimum horum par se intra cameram branchiarum (sub carapacte?) saepe occultat, et ad purgandas branchias adhibentur. Quod haec dispositio in cancris veris (solum in parva familia Hexapodidis) est rarissima,[2] quodlibet "brachyurum" solum octo pereiopodis praeditum usitate est anomurum.

TaxinomiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Gerhard Scholtz & Stefan Richter (1995). "Phylogenetic systematics of the reptantian Decapoda (Crustacea, Malacostraca)" (PDF). Zoological Journal of the Linnean Society 113 (3): 289–328 
  2. Carrie E. Schweitzer & Rodney M. Feldmann (2001). "Differentiation of the fossil Hexapodidae Miers, 1886 (Decapoda: Brachyura) from similar forms". Journal of Paleontology 75 (2): 330–345 
  3. Sammy De Grave, N. Dean Pentcheff, Shane T. Ahyongl et al. (2009), "A classification of living and fossil genera of decapod crustaceans," Raffles Bulletin of Zoology Suppl. 21:1–109. PDF.
  4. 4.0 4.1 Jérôme Chablais, Rodney M. Feldmann & Carrie E. Schweitzer (2011). "A new Triassic decapod, Platykotta akaina, from the Arabian shelf of the northern United Arab Emirates: earliest occurrence of the Anomura" (PDF). Paläontologische Zeitschrift 85: 93–102 
  5. Enrique Macpherson, William Jones & Michel Segonzac (2005). "A new squat lobster family of Galatheoidea (Crustacea, Decapoda, Anomura) from the hydrothermal vents of the Pacific-Antarctic Ridge" (PDF). Zoosystema 27 (4): 709–723 

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anomura spectant.
  Vide Anomura apud Vicispecies.