Miles Davis
Miles Davis (1926-1991) fuit trompator et compositor jazz Americanus, qui vulgo inter maximos auctores et renovatores musicae jazz numeratur.
Obitus: 28 Septembris 1991; Sancta Monica
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Coniunx: Cicely Tyson, Betty Davis, Frances Taylor Davis
Memoria
De pueritia
recensereMiles Dewey Davis III Altonae, in oppido prope Ludovicopolim Missuriae sito, die 26 Maii 1926 natus est prospera familia Afro-Americana. Pater Miles Dewey Davis Jr, medicus dentarius, liberis suis — nam Miles Dewey medius trium liberorum erat — monebat vitae securitatem in quaestu tuto atque educatione scholari consistere. Mater autem, Cleota (nata Henry), violina canendi perita, filium suum hortabatur, ut idem instrumentum classicum magnique habitum sibi adsumeret, ipsa quidem dissimulans se etiam in modis blues canendis sollertem esse.
Minime secundum voluntatem matris Miles ad numeros et rhythmos a Ludovico Armstrong, Count Basie, Bessie Smith, Duke Ellington factos attrahebatur, quos per radiophoniam auscultabat. Mediis fere annis 1930 Miles trompetam inflandam degustabat, dum tredecim annos natus nova a patre accepta trompeta praeceptorem nactus est Elwoodum Buchanan, trompatorem Ludovicopolitanum, apud quem sine voce vibrissanti trompare didicit. Quem canendi modum Miles per totam vitam conservavit. Etiam Clark Terry, trompator Ludovicopolitanus paulo senior, curriculum suum ingressus ineuntibus annis 1940 non nullum momentum apud eum habuit. Sedecim annos natus se trompatorem professus est, sed iussu matris scholae studia finivit anno 1944. Eodem anno accidit, ut Bill Eckstine cum grege suo Leopolim visitaret. Cui gregi, in quo cum alii tum musici illustres Charlie Parker et Dizzy Gillespie prodibant, Miles Davis ad tempus adiunctus est, qui vicibus unius trompatoris aegrotantis fungeretur. Quo in numero Miles novos modos bebop imitatus praesertim cantum Gillespie trompatoris vicini observavit.
Inter rebelles bebop
recensereHisce verbis Miles in autobiographia ipse suas descripsit animi affectiones erga musicam novam a Dizzy Gillespie et Charlie "Bird" Parker creatam:[1]
"Ausculta. Magnificentissima fuit mihi affectio quam umquam habui in vita mea — vestem indutus — cum Diz et Bird concinentes primum audivi Ludovicopoli, in Missuriae urbe, anno 1944. Duodeviginti annos natus eram commodumque adeptus gradum apud Lincoln High School. Trans Mississippium in Meridiana Ludovicopoli, Illinoesiae urbe." [---] "Grex B vitam mihi mutavit. Deinde ilico statui, ut Ludovicopolim relinquerem viveremque in Urbe Novi Eboraci, ubi hi omnes musici improbi versabantur." | "Listen. The greatest feeling I ever had in my life — with my clothes on — was when I first heard Diz and Bird together in St.Louis, Missouri, back in 1944. I was eighteen years old and had just graduated from Lincoln High School. It was just across the Missisippi River in East St.Louis, Illinois" (7). [ --- ] B's band changed my life. I decided right then and there that I had to leave St.Louis and live in New York City where all these bad musicians were" (9). |
Itaque Miles cum uxore et infante — nam uxorem duxerat septendecim annos natus — Novum Eboracum migravit, praecipue ut Charlie Parker adiret.[2] Interdiu scholae artium Juilliard intererat, cuius in album nomen rettulit hortatu matris et sumptu patris, noctu autem una cum Gillespie et Parker horumque sodalibus, sicut Freddie Webster trompatore et Max Roach tympanista, in deverticulis nocturnis viae 52th Street concinebat. Schola Juilliard Miles Davis parum delectabatur, quod res albicutium nimis ageret, et anno 1945 studiis nondum finitis scholam reliquit, quamvis se multas artes utiles ibi didicisse concederet. Schola relicta quaestum cotidianum trompeta canendo fecit. Discorum incisorium anno 1945 primum intravit cum grege Herbie Fields, clarinetistae et saxophonistae, munere trompatoris inviti fungens. Iisdem fere temporibus Dizzy Gillespie gregem a Charlie Parker ductum reliquit, et pro illo Miles Davis substitutus est. Qui grex illustris novas res moliens ex
- saxophono (Charlie Parker)
- trompeta (post Gillespie Miles Davis)
- clavili (Al Haig, postea Charles Johnson, Duke Jordan)
- contrabassa (Curley Russell, postea Tommy Potter, Leonardus Gaskin)
- apparatu tympanorum (Max Roach)
constitit. Quo cum quinticinio bebop Miles complures discos confecit. Ineunte anno 1946 quinticinium illud Angelopoli aliquot septimanas versabatur. Accidit quidem, ut Charlie Parker temeti abusu confectus cura nosocomiali egeret, qua de causa quinticinium paulisper dissolutum est. Itaque Miles, cum in familiaritatem Thelonii Monk et aliorum musicorum Orae Occidentalis venisset, Novam Eboracum rediit. Vere anni 1947 demum grex solitus iterum unitis viribus concinebat. Multas melodias memoria dignas discis eodem anno mandaverunt. Semel, die 14 Augusti 1947, Miles sexticinio "Miles Davis All Stars" praefuit, quae collectio re vera idem grex erat trombona (J.J.Johnson) auctus, praeter quod Charlie Parker saxophono medio usus est.[3]
Nonicinium Davis
recensereAnno 1948 Miles Davis novam paginam vitae suae vertit. In familiaritatem enim clavilistae Canadensis Gil Evans venit, qui modos bebop gregi Claudii Thornhill ordinabat et componebat. Relicto quinticinio, quocum tres fere annos modos bebop cecinerat, novum gregem cum Evans excogitare coepit. Iam enim ambo furenti et phreneticae musicae bebop adfatim se operam dedisse putabant. Iam antea musici iuniores (sicut Miles Davis, Max Roach, John Lewis, Gerry Mulligan) nimiis sollertiis et artificiis bebop satiati apud Evans, qui in modestis aedium fundamentis habitabat, convenerant novas vias musicas quaerentes. Itaque Miles Davis praefectus est insolito musicorum corpori ex novem instrumentis musicis constanti. Quod nonicinium ita colligere voluit, ut grex instrumentorum inflatilium ex tribus vocum gradibus constaret, quorum quisque in binis instrumentis consisterent.[4]
Voces altae | trompeta | saxophonum altum |
Voces mediae | trombona | cornu silvestre |
Voces bassae | saxophonum barytonum | tuba |
Miles Davis (trompeta), Lee Konitz (saxophonum altum), Gerry Mulligan (saxophonum barytonum), Bill Barber (tuba), Max Roach (apparatus tympanorum) nucleum quendam confecerunt, nam constanter canendi occasionibus interesse solebant. Ceteris instrumentis varia musicorum copia canebat: J.J. Johnson, Mike Zwerin, Kai Winding trombona; Junior Collins, Sandy Siegelstein, Gunther Schuller cornu; Al Haig, John Lewis clavili; Al McKibbon, Joe Shulman contrabassa.
Nonicinium Davis aestate anni 1948 tirocinium dedit in deversorio Royal Roost, ubi duas fere septimanas cecinit. Ad finem anni 1949 in deversoriis prodire perrexit. Eodem anno etiam disci a grege duabus sessionibus facti sunt; tertia sessio ineunte anno 1950 facta est. Anno 1956 a societate Capitol Records in lucem prolatae sunt melodiae collectaneae a nonicinio productae. Quod album musicum, nomine Birth of the Cool, messem metit musicae cool jazz, generis musici quod Miles Davis suum vindicabat.
Tumultus vitae
recensereMiles Davis exeunte anno 1949 Lutetiam iter fecit cum Tadd Dameron, Kenny Clarke, James Moody. Qua visitatione, et praesertim amore dulci Juliettae Gréco,[5] Miles Davis adeo perturbato animo erat, ut Novum Eboracum reversus depressione animi captus relictaque uxore heroino abuti inciperet. Qua in vitae tumultu tamen canere non desiit pactumque anno 1951 fecit cum societate Prestige Records, cuius sumptu iam eodem anno discos edidit. Abusum quidem heroini pergebat ac lenocinio suppeditandoque drogas quaestum faciebat, donec anno 1953 eiusmodi vivendi modo artem suam trompandi deteriorem fieri perspexit. Domum Ludovicopolitanam demum reversus animum refecit corpusque recreavit.
Tantis in vitae discriminibus discos notabiles edidit cum variis musicis concinens, inter quos Sonny Rollins, Art Blakey, John Coltrane. Illis etiam temporibus mitigatro vocis uti coepit. Quo usu vocem propriam sibi creavit, neque iam umquam reliquit.
Quinticinium primum
recensereDavis anno 1954 maxima ex parte in oppidis Medii Occidentis sicut Detroiti, ubi difficilius heroinum nancisceretur, versatus est quaestum trompando faciens. Proximo autem anno Novum Eboracum reversus ludis Newport Jazz Festival interfuit, ubi excelluit, cum sincinio extemporali peregit 'Round Midnight, melodiam a Thelonio Monk compositam. Illis quidem temporibus Miles Davis musicos conduxit, qui secum concinerent. Quod quinticinium ex
- trompeta (Miles Davis)
- saxophono medio (John Coltrane)
- clavili (Red Garland)
- contrabassa (Paul Chambers)
- apparatu tympanorum (Philly Joe Jones)
constitit. Nondum musicorum quisquam, excepto Davis, multum in notitiam auditorum pervenerat, ne Coltrane quidem, qui postea saxophonista furibundus futurus erat. Etiam pactionem de discis edendis cum societate Columbia Records fecit. 'Round About Midnight tirocinium discophonicum novi quinticinii fuit. Sed Davis anno 1956, antequam societatem Prestige relinquere potuit, duorum dierum sessionibus obligationem suam solvit. Quarum sessionum fructus albis musicis quattuor contenti sunt, quae sumptu societatis Prestige divulgati sunt:
Cantus in illis discis incisi adeo faciles et inlaborati sonant, ut crederes coram populo datos esse. Anno 1957 quinticinium dimissum est variis de causis,[6] et Davis in Franciam profectus est, ut pelliculam Ascenseur pour l'échafaud a Ludovico Malle factam musicorum modorum tenore ornaret. Concentores erant Barney Wilen saxophonista, Pierre Michelot contrabassista, René Urtreger clavilista, Kenny Clarke tympanista. Qua in opera voluit, ut harmonia hic illic adumbrata, flumine cogitationum vecti progrederentur.
Novum Eboracum proximo anno reversus Miles Davis conducto Juliano Cannonball Adderley gregem suum in sexticinium auxit albumque Milestones edidit. Quo facto novum clavilistam conduxit, sc. Bill Evans, iuvenem albicolorem in musica classica eruditum. Paulo post etiam novum tympanistam, Jimmy Cobb, conduxit. Quod sexticinium totum fere annum 1958 varios locos circumiit atque album 1958 Miles produxit. Sed Bill Evans post octo mensium circuitum non iam pergere valebat. Cui deinde Wynton Kelly successit, clavilista numerosius auditorum animos evibrans.
Anni 1950 prospero flatu in finem pervenerunt, namque anno 1959 mensibus Martio et Aprili Miles Davis sexticinium suum in pergulam discographicam societatis Columbia Records invitavit ad conficiendum album, quo melodiae in modum jazz modale compositae et peractae continerentur. Quo consilio voluit, ut Bill Evans cantui interesset, quo factum est, ut Wynton Kelly paene exauctoratus soli sessioni Martiae interesset ibique nihil nisi cantum "Freddie Freeloader" perageret. Iam antea sonum modalem temptaverat in Milestones (melodia in albo eiusdem nominis edito), quem per Georgium Russell, clavilistam et hominem theoriae musicae peritum, cognoverat. Quod album musicum, Kind of Blue inscriptum, magnum opus eius vulgo habetur, et quidem inter optimos omnium discorum jazz umquam factorum numeratur.
"Tertium flumen"
recensereIisdem fere temporibus Miles Davis aliis quoque operis vacabat, quae non nihil ei curae erant. Iam enim nonicinio suo expertus erat, quomodo grex solito maior aliquantumque symphoniacus consonare posset. Anno 1957 Davis et Gil Evans album Miles Ahead produxerunt, cuius melodiae a big band gregeque cornuum, quem temperabat Evans, peractae sunt. Quo in albo etiam primum melodiam musicae classicae Europaeae, scilicet Leonis Delibes "The Maids of Cadiz" ("Les filles de Cadix"), cecinit. Quod genus musicum — musicae jazz, musicae classicae ac musicae mundi temperatio — Anglice third stream appellari solet.
Davis anno 1958 vere Georgii Gershwin operam Porgy and Bess vidit in New York City Center, et quidem saepe numero, nam ibi ballatrix prodibat Frances Taylor, femina a multis viris dilecta, quae postea uxor Davisii facta est. Itaque Gil Evansio persuasit, ut melodiis ex opera illa depromptis in disco incidendis cooperarentur.[7] Album eiusdem nominis sumptibus societatis Columbia Records anno 1959 mense Martio editum est.
Tertium album, cui Davis et Evans coniunctim operam dederunt, Sketches of Spain inscriptum est. Exitu anni 1959 et initio anni 1960 in disco incisum est. Davis ipse haec fere de origine albi narrat: sese apud amicum Angelopolitanum, Joe Mondragon contrabassistam, audisse Concierto de Aranjuez, opus musicum a Joaquin Rodrigo compositum; postea Novum Eboracum reversum ab Evans rogasse, quid de hoc opere cogitaret.[8] Sketches of Spain anno 1961 publici iuris factum est. Sunt qui musicam jazz hoc albo contineri negent. Illis Davis "Est musica" inquit "et eam diligo."[9]
Grex instabilis
recenserePost magnas annorum 1950 creationes Miles Davis ad solitos modos musicos rediit: cantus populares et sempervirentes nec non bebop. In grege eius praeterea multae vicissitudines fuerunt. Iam aestate anno 1960 Coltrane e grege exiit suum proprium quadricinium conlecturus, quamquam albo Someday My Prince Will Come (1961) faciendo adhuc paulum contulit. Sed hoc in albo saxophono cecinit Hank Mobley, cuius quidem cantu Davis animum suum parum exarsisse dixit.[10] Profecto difficile erat locum Iohannis Coltrane explere. Davis variis probatis saxophonistis Georgium Coleman conduxit anno 1963. Eodem anno etiam gregem rhythmicum (Kelly, Chambers, Cobb) amisit. Paulo Chambers successit Ron Carter contrabassista. Davis, Coleman et Carter cum invitatis musicis mense Aprili dimidium melodiarum albi Seven Steps to Heaven cecinerunt. Deinde mense Maio conducti sunt Herbie Hancock clavilista et Tony Williams tympanista, qui secundae parti melodiarum in disco incidendae interfuerunt. Quo grege etiam alba musica My Funny Valentine et Four & More in discis incisa sunt anno 1964.
Vere anni 1964 Coleman quinticinium reliquit propter adversum processum gregis: primo, Tony Williams canendi modum illius pro vili habebat, dicebat enim illum, cum caneret, nimia cura accordorum cursum observare; secundo, cum Miles Davis coxa aegrotabat, Coleman solus flatoris officio fungi cogebatur, sed absente duce ceteri gregales numeros in modum jazz liberum vertebant.[11] Georgio Coleman, cuius quidem canendi rationem Davis diligebat, paulisper successit Sam Rivers saxophonista avant-garde. Eadem iam aestate Davisio contigit, ut Wayne Shorter saxophonistam ex Jazz Messengers, grege ab Art Blakey ducto, conduceret. Quod novum initium fecit.
Quinticinium secundum
recensereQuinticinium novum ex iisdem instrumentis, novis autem gregalibus constitit, qui fuerunt
- Miles Davis (trompeta)
- Wayne Shorter (saxophonum medium)
- Herbertus Hancock (clavile)
- Ron Carter (contrabassa)
- Tony Williams (apparatus tympanorum).
Quos gregales Davis postea ita fere descripsit: se ipsum fuisse sapientiae inspiratorem, Tony Williams ignem et scintillam creatricem, Wayne Shorter inventorem visionum, Herbie Hancock et Ron Carter denique ancyras gregis.[12] Davis, qui prioribus annis plerumque jazz standards cecinerat, nunc novas melodias a Wayne Shorter accepit canendas, quae apud alios quoque musicos jazz gratiosae factae sunt, sicut "Footprints" et "Nefertiti". Berolini novos in disco inciderunt numeros musicos, ex quibus primum album nomine Miles in Berlin inscriptum editum est mense Septembri 1964. Miles Davis magni faciebat musicos inter se affici et afficere — quod nunc "interactio" dicitur. Quam "interagendi" virtutem eius Herbie Hancock in autobiographia sua bono testimonio demonstrat.[13]
Omnino quinque vel sex alba facta sunt ex novi quinticinii modis musicis, quos discis mandaverunt in sessionibus discographicis:
- E.S.P., mense Ianuario 1965 in disco incisum, Octobri eodem anno editum, continet modos musicos ab omnibus fere gregalibus compositos;
- Miles Smiles, in disco incisum mense Octobri 1966, editum Ianuario 1967, explorationes continet musicae modalis atque experimentum rhythicum in "Footprints", melodia a Wayne Shorter composita;
- Sorcerer, album transitorium, cuius plurimae melodiae in disco incisae sunt mense Maio 1967.
- Nefertiti, incisum aestate 1967 (ed. Martio 1968), cuius in melodia nominali "Nefertiti" inversis officiis gregalibus flatores nullo sincinio extemporali facto iterum atque iterum melodiam repetunt, cum gregales rhythmici extemporaliter variantes subter psallunt et pulsant.
- Miles in the Sky, incisum mensibus Ianuario et Maio 1968, album quod transitum in confusaneum genus jazz significat; praesertim Tony Williams nova tympanizandi ratione viget, quae ad optimos tympanistas rock refertur.
- Filles de Kilimanjaro, Iunio et Septembri mensibus anno 1969 in disco incisum; in sessione Iunia adhuc quinticinium integrum cecinit, Septembri autem Herberto Hancock Chick Corea ad clavile successit, et Ronaldo Carter Dave Holland ad contrabassam.
Ut ex hac discorum serie apparet, Miles Davis libero animo attendit, quae extra scaenam jazz acusticam agerentur. Et profecto annis 1960 tempora magnopere mutari coepta sunt. Mutationem scaenae jazz Davis in autobiographia sua subacidis verbis tractat.[14] Iam enim anno 1959 Ornette Coleman modos musicos in disco inciserat, ex quibus album The Shape of Jazz to Come editum est. Quo ex albo via apparebat ad genus jazz liberum et improvisationem collectivam ductura. Quam viam Miles Davis respuens dixit conspiratione ac consensu criticorum albicutium sustentatam esse.[15] Alias genera musica rock et funk in gratiam auditorum venerunt. Etiam hoc animadvertit Davis: ubicumque caneret, ibi auditorum multitudinem frequentasse, sed sine priorum temporum studio et ardore. Immo, negligenter se gerebant, saltantes et garrientes.
Vita electrica
recensereJazz translaticium in instrumentis acusticis constitit. Miles Davis virtutes soni electrici per Herbie Hancock cognovit. Accidit enim, ut hunc clavili electrico psallentem audiret. Ilico exarsit.
"Sonitum clavilis electrici adamavi; mihi quidem futura praecinebat. At assumptis instrumentis electricis evenit futurum, ut grex meus paulo post diremptus esset, ego autem ad nova musica emissus." | "I ... loved the way [the electric piano] sounded; for me, it was the future. But moving into electrical instruments would also break up my band a little later and send me into a new kind of music." |
Inde ab annis 1970 Miles Davis opera sua in sonis electricis posuit. Iam antea quidem in albis Miles in the Sky et Filles de Kilimanjaro instrumenta electrica modice adhibuerat. Quam affectionem erga instrumenta electrica alii gregales probaverunt, alii minime. Itaque Ron Carter contrabassista, quem Davis magni faciebat, gregem reliquit, quod bassa electrica psallere nollet.
Nova ratio musica novos attulit concentores. In albo In a Silent Way anno 1969 edito, quo Miles Davis vitae electricae initium fecit,[16] bina clavilia electrica (Hancock et Corea), organa electrica (Joe Zavinul), cithara electrica (John McLaughlin) iuxta trompetam, saxophonum supranum, contrabassam (Dave Holland), tympana (Williams) prodeunt. Nata est musica in pergula discographica arte exquisita aucta, quae modum translaticium non tantum nobilitat sed etiam dissolvit.
Anno 1967 Miles Davis amicam invenit Betty Mabry, postea Betty Davis, modellam et musicographam, quam mense Septembri 1968 in matrimonium duxit. Betty magnopere apud Davis valebat et, quamquam non plus unum annum coniuges erant, eum in familiaritatem adduxit musicorum funk et rock, sicut Sly Stone et Jimi Hendrix, quorum efficientia in Bitches Brew, albo duplici anno 1970 edito, manifesta est. Quo in albo etiam plura nova instrumenta adhibentur, bini enim apparatus tympanorum (Jack DeJohnette [a dextra], Lenny White, Billy Cobham [a laeva]) et instrumenta percussionalia (Juma Santos, Airto Moreira, Don Alias) una cum cithara electrica (McLaughlin), cithara bassa electrica (Harvey Brooks), contrabassa electrica (Dave Holland) et bina clavilia electrica (Corea, Zavinul) stratum quoddam numerosum creant, quo trompeta (Davis), saxophonum supranum (Shorter) et clarineta bassa (Bennie Maupin) tamquam lembi modulantes secundis ventis provehuntur. Musicam in albo Bitches Brew divulgatam etiam anno 1970 coram populo protulit, ex quibus concentibus etiam tria alba edita sunt.
Eiusdem anni mensibus Februario et Aprili Davis, rogatu Williami Cayton, promotoris pugilum, musicam scaenicam ad pelliculam documentalem de vita Jack Johnson pugilis Afro-Americani (1878–1946) narrantem composuit.[17] Qua ex musica album Jack Johnson anno 1971 editum est, quod, quamquam tanto successu quam Bitches Brew elatum non est, tamen a criticis magni factum est. Anno exeunte Davis cum grege suo in deversorio musico The Cellar Door a die Mercurii 16 ad diem solis 19 Decembris prodiit. Ex ultimae noctis modulationibus factum est album Live-Evil, quod brevioribus numeris iam antea mensibus Februario et Iunio in pergula Columbia 30th Street Studio taenia impressis auctum est. Quantum rock progressiva, sicut King Crimson, modulationibus Davisianis debeat, ex hoc albo manifestum est.
Annis 1970 Davis conatus iuvenes retinere auditores Afro-Americanos magnopere ab jazz abalienatos, quibus Sly Stone, James Brown aliique musici sonitum Motown aemulantes placebant, aestate 1972 disco mandavit modulationes, ex quibus album On the Corner autumno eiusdem anni editum est.[18] Musica huius albi a criticis repudiata est, quod nimis multa principia aliena ab jazz complecteretur. Quos autem, cum musicam albi uno genere circumscribere vellent, Davis vana opinatione egisse monuit. Etiam societatem Columbia Records, quod praeconium idoneo populo non deferrent, reprehendit.[19] On the Corner a multis diu inridiculum habitum est, nuper autem apud nonnullos homines inluxit, album aliquot decenniis ante suam aetatem delatum esse.[20] Miles Davis in modulandis numeris huius albi adiutus est a Paulo Buckmaster, compositore Anglico, qui illum in rationem musicam Karlheinz Stockhausenii introduxit.
Paulo poat mense Septembri Davis in Philharmonic Hall Novi Eboraci cum novo grege dedit concentum, ex quo album In Concert editum est. Anno 1973 iterum novum conduxit gregem, in quo ipse etiam clavilistae munere fungebatur; ceteri gregales erant
- Pete Cosey (cithara electrica)
- Reggie Lucas (cithara electrica)
- Michael Henderson (bassa electrica)
- Al Foster (tympani)
- James Mtume (percussionalia).
Quo cum grege musicam quattuor albis editam cecinit, sed saxophonistae saepe mutati sunt: David Liebman (1974), Sonny Fortune (1974), Sam Morrison (1975). Citharista invitata (sideman): Dominique Gaumont. Big Fun fuit album duplex, quod etiam modulationes priorum annorum continebat. Item etiam Get Up with It, cuius inter numeros notabiles sunt "Calypso Frelimo" et "He Loved Him Madly", melodia tributa in honorem Duke Ellington. Musica huius albi adeo colore "atmosphaerico" ornata est, ut Brian Eno illam musicae suae exemplar citaret.[21]
Notae
recensere- ↑ Davis & Troupe 1989: 7, 9.
- ↑ Cole 2007: 14-15.
- ↑ http://www.plosin.com/MilesAhead/Sessions.aspx?s=470814.
- ↑ Berrett & Bourgois 1999: 64.
- ↑ Ut apparet in colloquio percontativo cum Julietta Gréco habito a Philippo Carles in The Guardian 25 Maii 2006.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 207.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 228-230.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 241.
- ↑ 500 Greatest Albums of All Time, 358. Rolling Stone.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 252.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 268-269.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 273.
- ↑ Hancock & Dickey 2014: 1-2.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 271-272.
- ↑ Davis & Troupe 1989: 251, 271-272.
- ↑ Nick Southall, Miles Davis - In A Silent Way, Stylus (1 Sept. 2003).
- ↑ Szwed 2002: 307.
- ↑ Davis & Troupe 1992: 322.
- ↑ Davis & Troupe 1992: 328.
- ↑ Tingen, Paul: The most hated album in jazz. Guardian, 26 Oct. 2007.
- ↑ Brian Eno, Ambient 4: On Land, 1986.
Bibliographia
recensere- Alkyer, Frank & Enright, Ed & Koransky, Jason (ed. 2007) The Miles Davis Reader, 1 (Hall of Fame Series). Hal Leonard Books.
- Berrett, Joshua & Louis G. Bourgois (1999) The Musical World of J.J. Johnson. Scarecrow Press.
- Carr, Ian (1998) Miles Davis: The Definitive Biography. Thunder's Mouth Press.
- Chambers, Jack (1998) Milestones: The Music and Times of Miles Davis. Perseus Books Group.
- Cole, George (2007) The Last Miles: The Music of Miles Davis, 1980-1991. University of Michigan Press.
- Cook, Richard (2005) It's About That Time: Miles Davis On and Off Record. New York: Oxford University Press.
- Davis, Miles & Quincy Troupe (1990) Miles: The Autobiography. Simon & Schuster.
- Early, Gerald Lyn (ed. 2001) Miles Davis and American Culture. Missouri History Museum.
- Freeman, Philip (2005) Running the Voodoo Down: The Electric Music of Miles Davis. San Francisco, CA: Backbeat Books.
- Hancock, Herbie & Dickey, Lisa (2014) Possibilities. New York: Viking.
- Kahn, Ashley (2007) Kind of Blue: The Making of the Miles Davis Masterpiece. Perseus Books Group.
- Szwed, John (2004) So What: The Life of Miles Davis. Editio reimpressa. Simon & Schuster.
- Tingen, Paul (2001) Miles Beyond: The Electric Explorations of Miles Davis, 1967–1991. Billboard Books: New York.
- Waters, Keith (2011) The Studio Recordings of the Miles Davis Quintet. 1965–68. Oxford University Press.