Aperire sectionem principem
Saxophonum tenor

Saxophonum est instrumentum inflatile unicalamum. Quamquam corpore metallico (nempe orichalco) est, inter inflatilia lignea numeratur.

Lutetiae ineuntibus annis 1840 Adolphus Sax, organarius Belgicus, operam dedit construendo instrumento, in quo sonus clarineti aliorumque inflatilium ligneorum modo per stomidem unicalamam efficiatur; cui conicum addidit tubum quem foraminibus et claustris instruit in modum oboë. Ita sonitum novum obtinuit. Quod instrumentum saxophonum ex nomine inventoris nominatum est.

BibliographiaRecensere

  • Ingham, Richard (ed. 1998) The Cambridge Companion to the Saxophone. Cambridge University Press.
  • Kool, Jaap (1931) Das Saxophon. J. J. Weber.
  • Thiollet, Jean-Pierre. (2004) Sax, Mule & Co. H & D.
  Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!