Herbie Hancock, nomine officiali Herbert Jeffrey Hancock, est clavilista et compositor musicus Americanus a Sicago oriundus, die 12 Aprilis anno 1940 natus, qui ab annis 1960 industrius est in musica jazz, cui elementa ex soul, rock, funk, disco, denique hip hop attulit. Multa ex musicis quae composuit operibus exempla ad imitandum facta sunt, sicut "Watermelon Man", "Cantaloupe Island", "Maiden Voyage".

Herbie Hancock anno 2006.

Herbie Hancock anno 1962 in quinticinium novum Militis Davis conductus est. In quo grege in gratiam populi venit. Deinde initio annorum 1970 Hancock cum grege suo Mwandishi — Herbie Hancock suahelice — tria alba experimentalia confecit. Quod genus musicum auditorum multitudini parum placuit. Itaque Hancock capto consilio, ut aliquid popularius faceret, musicae funk operam dedit. Postea annis 1970 Hancock in musica etiam magis commenrciali versatus est. Fine annorum 1970 Hancock gregem V.S.O.P. constituit, reapse quinticinium illud Militis Davis renatum, excepto quidem Davis, cui Freddie Hubbard trompator successit. Hancock per decennia cursum suum tenet. Etiam decet mentionem fieri eorum conatuum, quos annis proximis fecit musicam jazz et artem hip hop inter se copulaturus.

Bibliographia

recensere
  • Hancock, Herbie & Dickey, Lisa (2014) Possibilities. New York: Viking.

Nexus externi

recensere