Microtubulus
Microtubuli sunt polymera, ex duobus generibus proteini tubulini constituti et filamenta intracellularia formantes. Pars sceleti cellularis cytoplasmati cellulae forma eius et stabilitatem tribuunt. Microtubuli in cellulis eukaryotum, quorumdam bacteriorum, paucarum Archaearum sunt.
Stabilitas microtubulorum inter se ab praesentia proteini tau plane[1] pendit. In medicina apud quosdam morbos neurodegenerativos damnum microtubulorum cum notabili liberatione proteini tau in liquorem spinalem incidit, quod valore proteini tau aucto exprimatur.
Sceletus cellulae
recensereSceletus cellulae sive cytosceletus est quasi columna vertebralis cuiusvis cellulae eukaryoticae et ex imprimis tribus partibus componuntur, microtubulis, filamentis intermediis, et filamentis filiformibus, quae retem cytoplasmaticum cytosceletum formant. Inter eas microtubuli maximae cum diametro 24 nm sunt. Mensurae filamentorum intermediorum 10 nm, filiformium 6 nm. Forma est cylindrica. Omnes partes intra cellulam, ibi in cytoplasmate, inveniuntur.
Structura microtubuli
recensereMicrotubuli cylindrus diametro externo 24 nm, interno 12 nm, intellegi potest. In sectione transversa microtubulus vero anuloformis apparet, at diligenter sub microscopio electronico visum, microtubuli ex helice proteinarum globosarum duarum, hoc est (dimero) constructi sunt: uno α- et uno β-tubulino.
De munere
recensereMicrotubuli magni momenti sunt in mitosi cum centreolis regentibus in fasces coeunt et chromosomata sibi adhaerentia ordinant et separant. Qua de causa nonnulla medicamenta cancrum impugnantia microtubulorum munus laedunt. Praeterea velut ferriviae munere in cellulis fungunturː nam proteinae motoriae ut cinesinum microtubulis adhaerent atque eis velut inambulant simul vesiculas ferentes. Ita exempli gratia neurotransmissores et elementa membranae reficiendae necessaria quae in neuronum corporibus elaborantur per axonem usque ad synapticam extremitatem vehuntur.
Notae
recensere- ↑ Nexus intimus inter microtubulos et proteinum tau nomine geni proteini tau exprimitur: MAPT = microtubulis associatum proteinum tau.
Plura legere si cupis
recensere- Gardner MK, Hunt AJ , Goodson HV , Odde DJ, "Microtubule assembly dynamics: new insights at the nanoscale", Current Opinion in Cell Biology, 2008: 64-70
- Klaus Werner Wolf, Konrad Joachim Böhm, "Organisation von Mikrotubuli in der Zelle" in Biologie in unserer Zeit vol. 27 no. 2 (1997) pp. 87–95