Melanotaeniidae (ex Graecis melan- 'ater' et taenia 'fasciatus'[1]) sunt familia parvorum aquae dulcis piscium coloratissimorum qui in Australia septentrionali et orientali, Nova Guinea, insulis in Sinu Cenderawasih, et Insulis Raja Ampat endemici sunt.


Classis : Actinopterygii 
Ordo : Atheriniformes 
Subordo : Melanotaenioidei 
Familia : Melanotaeniidae 
T. N. Gill, 1894
Melanotaenia duboulayi.

Descriptio

recensere

Melanotaeniidae plerumque sunt minus quam 12 centimetra longae, nonnullaeque species sunt minus quam 6 centimetra longae, sed una species, Melanotaenia vanheurni, usque ad 20 centimetra loga esse potest. Habitant in varissimis habitationibus, inter quas flumina, lacus, paludes. Ova singulis annis gignunt, sed tempore pluvioso ineunte permulta gignut, quae ad vegetationem aquaticam adfingunt. Examina post septem dies ex ovis excluduntur. Melanotaeniidae sunt omnivora, quae parvis crustaceis, larvis insectorum, et algis vescuntur.[2]

Melanotaeniidae populo sunt gratae pro usu in aquariis, cum piscibus generis Pseudomugilis, aliis parvis piscibus coloratissimis, qui in similibus locis habitant. In locis autem feris, nonnulli Melanotaeniidarum greges a Gambusia holbrooki, infensa specie introducta, Tilapiinis familiae Cichlidarum, atque adeo pollutione penitus adfecti sunt.

  1. Vocabulum quod ad fascias transversas saepe notabiles quae secundum corpora specierum exstant spectat.
  2. Gerald R. Allen, in Encyclopedia of Fishes, ed. J. R. Paxton et W. N. Eschmeyer (Didacopoli: Academic Press,1998), pp. 155–156, ISBN 0-12-547665-5.

Nexus externi

recensere
 
Atheriniformes

Haec stipula ad Atheriniformes spectat. Amplifica, si potes!