Ludus gymnicus campestris

(Redirectum de Ludus stadiorum)

Ludus gymnicus campestris[1] sive athletica levis[2][3][4] est copia eventuum athleticorum in quibus competitores in campo ludendi currunt, saliunt, iaciunt, ambulant.

Cursus brevis paulo postquam certamen coepit.
Athleta iaculum in Ludis Olympicis anni 1908 iactare incipit.
Yelena Slesarenko arte nomine Fosbury Flop ut saltum in altum prospere efficiatur utitur.
In figlina Graeciae antiquae, athletae pilo et disco in iactu adhibito utuntur.

Campus ubi cursus habetur in spatio oblongo necessario constat cui perimetrum totum inter 150 et 400 metrorum est, e duobus circulis duabus partibus rectis commissis factum. Perimetrum in ambites curriculares a quattuor usque ad octo cursui aptos dividitur. Intra ambitus curriculares iactum et saltum ludi possunt, sed crebrius ibi campus pediludii aut harpasti habetur quia saltus et iactus spatio amplio fruuntur.

Ludi multigeneri

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ludos gymnicos campestres spectant.