Cursus Marathonius[1][2] est cursus 42 195 metrorum, quo et in Olympiis hodiernis et quotannis in certis urbibus certatur. Et nomen et longitudo cursūs in historia Graeca posita sunt; ferunt enim Phidippidem militem Persis in Marathonia pugna devictis ex Marathone Athenas, quae 40 fere chiliometra distant, ut de victoria de Persis parta nuntiet, cucurrisse.

Cursus Marathonius Bostoniensis anni 2010.
Cursus Marathonius in Olympiis anni 1896.

Viri cursu Marathonio in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certant; mulieres autem non certabant ante quam in Olympiis aestivis 1984.

Qui celerissime cucurrerunt recensere

Viri[3] Dennis Kimetto 2.02.57 28 Septembris 2014 Berolinum, Germania
Mulieres[4] Paula Radcliffe 2.15.25 13 Aprilis 2003 Londinium, Britanniarum Regnum

Cursus Marathonii annui recensere

Notae recensere

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "maratonlopp"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce "maratonjuoksu" (Helsinki 2002).
  3. Rerum status anno 2015
  4. Rerum status anno 2015