Aperire sectionem principem
Cursores et spectatores Cursui Marathonio Bostoniensi anno 2010 intersunt.

Cursus Marathonius Bostoniensis[1] est cursus Marathonius Bostoniae in Massachusetta quotannis habitus, semper in Patriots' Day, in sollemne civitatis tertio die Lunae mensis Aprilis designato. Hic cursus, anno 1897 institutus, praecipue ob prosperum successum primi certaminis cursus Marathonii hodierni in Olympia Aestiva anni 1896 datum,[2] est veterrimus orbis terrarum cursus Marathonius annuus, unus ex notissimis cursús certaminibus, unusque ex sex Maioribus Marathoniis Mundi late existimatus.

Index

Eventus notabilesRecensere

Pyrobolatio anni 2013Recensere

Dum Cursus Marathonius Bostoniensis anni 2013 habebatur, circa tres horas postquam victores calcem pertransiverant, hora 14:50, duas diruptiones circa 180 metra a Quadrato Copleyano factae sunt.[3][4] Tres homines necati ac plus quam 175 homines vulnerati sunt.[5]

NotaeRecensere

  1. Vocabulum "cursus (-us) m Marathonius", cum littera maiuscula in "Marathonius", dictum est in Norstedts svensk-latinska ordbok ab Ebbe Vilborg, editio secunda anni 2009. Sed ipsum nomen "Cursus Marathonius Bostoniensis" non dictum est.
  2. "The First Boston Marathon". Boston Athletic Association .
  3. "Explosions rock Boston Marathon, several injured". CNN. 15 Aprilis 2013 .
  4. Golen, Jimmy (15 Aprilis 2013). "Two explosions at Boston marathon finish line" .
  5. "At least two dead, scores injured after explosions rock Boston Marathon". 15 Aprilis 2013 .

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cursum Marathonium Bostoniensem spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!