Usain Bolt usque ad annum 2015 celerrime totius orbis terrarum et 100 et 200 metra cucurrit.
Florentia Griffith-Joyner, athleta anno 1998 mortua, usque ad annum 2015 celerrima mulier 100 et 200 metrorum est.
Shelly-Ann Fraser-Pryce in certaminibus Olympiis et ludis mundanis adhuc septem nomismata aurea et quattuor argentea vicit.

Cursus brevis[1][2] est genus trium cursuum, sc. 100, 200 et 400 metrorum, quibus in certaminibus athleticis certantur. In ludis gymnicis campestribus numeratur. Etiam cursūs 60 metrorum in certaminibus intus habitis instituuntur.

In ludis Olympicis hodiernis cursibus 100 et 200 metrorum inde a primis Olympiis anni 1896 certatur, cursu autem 400 metrorum ab Olympiis anni 1900 certatur.

Qui celerrime cucurrerintRecensere

100 metraRecensere

Viri[3] Usain Bolt 9,58s 16 Augusti 2009 Berolinum, Germania
Mulieres[3] Florentia Griffith-Joyner 10,49s 16 Iulii 1988 Indianapolis, CFA

200 metraRecensere

Viri[3] Usain Bolt 19,19s 20 Augusti 2009 Berolinum, Germania
Mulieres[3] Florentia Griffith-Joyner 21,34s 29 Septembris 1988 Seulum, Res publica Coreana

400 metraRecensere

Viri[3] Michael Johnson 43,18s 26 Augusti 1999 Hispalis, Hispania
Mulieres[3] Marita Koch 47,60s 6 Octobris 1985 Canberra, Australia

Noti cursoresRecensere

MulieresRecensere

ViriRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce pikajuoksu (Helsinki 2002).
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. sprint
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Rerum status anno 2015