Cursus impedimentorum[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo cursores distantiam praedestinatam, impedimenta spatiis certis posita superantes, currunt. In certaminibus hodiernis viri plerumque distantias 110 atque 400 metrorum, mulieres autem distantias 100 et 400 metrorum.

Cursus muliebris impeditorum 100 metrorum Bruxellis anno 2010.
Cursus virilis impeditorum 400 metrorum Berolini anno 2009.

In cursu impedimentorum et 100 et 110 et 400 metrorum decem impedimenta sunt superanda; quo longior cursus eo longioribus spatiis impedimenta ponuntur. Athletis licet impedimenta calce deicere, sed hoc plerumque cursum retardat.

Viri in Olympiis hodiernis inde a primis Olympiis Atheniensibus anni 1896 certamine 110 metrorum atque certamine 400 metrorum a secundis Olympiis anni 1900 currunt. Mulieres autem in Olympiis ab anno 1932 ad 1968 cursum impeditorum 80 metrorum currebant et inde ab Olympiis 1972 impedimenta 100 metrorum currunt. Cursu autem impeditorum 400 metrorum mulieres non antequam in Olympiis 1984 certaverunt.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cursum impedimentorum spectant.

Notae recensere