Daphne Schippers
Daphne (vulgo: Dafne) Schippers (nata 15 Iunii 1992 Traiecti ad Rhenum in Nederlandia) est athleta Nederlandica, quae cursu 100 et 200 metrorum necnon heptathlo certat.
Anno 2013 in ludis mundanis athleticae levis Moscuae tertium locum in certamine heptathlonico adepta est. Insequenti anno in ludis Europaeis Turici in cursu praevaluit, cum nomismata aurea et 100 metrorum et 200 metrorum certaminum consequeretur. In ludis mundanis 2015 primo cursum 100 metrorum tempore 10,83 secundorum cucurrit, quo celerius nulla alia mulier Nederlandica cucurrerat, et in cursu finali vel ocius, tempore enim 10,81, metam transiit et nomismate argenteo affecta est. Iisdem in certaminibus cursum 200 metrorum vicit tempore optimo 21,63, quo celerius duae tantum mulieres cucurrerant: Florentia Griffith-Joyner tempore 21,34 secundorum, atque Maria Jones tempore 21,62 secundorum.
In Olympiis anni 2016 nomisma argenteum in cursu 200 metrorum consecuta est. Anno insequenti in ludis mundanis Londonii habitis primas in cursu 200 metrorum tulit nec non in cursu 100 metrorum aeneum adepta est, quo fit ut omnino undecim nomismata consecuta sit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Daphnem Schippers spectant. |