Cursus alternus 4 x 100 metrorum

Cursus alternus 4 x 100 metrorum'[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo quaterni athletae cuiusque turmae iter centenorum metrorum currunt. Turma debet fustem cylindratum ab initio cursūs usque ad metam ita, ut cursor primus fustem secundo, secundus tertio, tertius quarto mandet, perferre. Turma, cuius fustis decidit, reicitur.

Cursus alternus Osakae anno 2007 habitus.

Viri cursu alterno 4 x 100 metrorum in Olympiis hodiernis inde ab Olympiis Holmiensibus anni 1912 certant, mulieres autem inde ab Olympiis anni 1928 hoc genere ludunt.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, "cursus alternus" sub voce viestinjuoksu. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006