Athleta assulam superat.

Saltus in altum[1][2][3] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo athleta assulam ita transilire conatur, ne assula decidat. Assula certamine incipienti certae altitudini ponitur, et deinde gradatim altius attollitur, donec aut unicus tantum athleta eam transilire potest, aut victor alio modo decernitur. Saltu in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur.

Qui assulam altissime positam transiluerintRecensere

Viri[4] Javier Sotomayor 2,45 m 27 Iulii 1993 Salmanticae Hispaniae
Mulieres[5] Stefka Kostadinova 2,19 m 30 Augusti 1987 Romae Italiae

ImaginesRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "höjdhopp"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce "korkeyshyppy" (Helsinki 2002).
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. high jump, p. 562.
  4. Rerum status anno 2015
  5. Rerum status anno 2015