Cursus obstaculosus[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo athletae certam distantiam, plerumque 3 000 metrorum, obstacula superantes currunt.

Certamen cursūs obstaculosi anno 2008 Bydgostiae habitum.
Athletae obstaculum arquarium superantes.

In quoque 400 metrorum circuitu sunt quinque obstacula. E quibus quattuor sunt tigna lignea, in certaminibus virilibus altitudine fere 91 centimetrorum et in muliebribus certaminibus 76 fere cm. Quintum quoque obstaculum est tignum ligneum eiusdem latitudinis, sed ei postpositus est alveus obliquus aquae plenus, cuius pars altior est altitudine centimetrorum 50–70. Quo longius cursor transilit, eo sicciores pedes eius exsistunt.

Viri cursu obstaculoso in Olympiis hodiernis inde a primis Olympiis Atheniensibus anni 1896 certant, mulieres autem non ante quam in Olympiis anni 2008 cursu obstaculoso certabant.

Nexus interni

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce estejuoksu. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cursum obstaculosum spectant.